Spurius Cassius Vecellinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Spurius Cassius ad mortem damnatus a patre suo necatus est. Opus tectorium Domenici Beccafumi pictoris in palatio publico in Saena Iulia

Spurius Cassius Vecellinus (aut Viscellinus) senator Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cassius anno 502 primo consul creatus est. Unua cum collega Opitre Verginio Tricosto bellum cum Auruncis[1] vel Latinis[2] gerens oppidum Pometiam[1] vel Cameriam[2] cepit et triumphum egit. Anno 493, cum consul II esset, templum Cereri dedicavit atque Foedus Cassianum pacis et amicitiae cum Latinis fecit. Anno 486 consul III de Hernicis triumphavit, foedus Cassianum ad eos extendit. Praeterea legem agrariam plebi tulit. Anno 485 a quaestoribus Kaeso Fabio K.f. Vibulano et Lucio Valerio M.f. Potito regni affectationis accusatus et ad mortem damnatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Livius, Ab urbe condita 2.17.
  2. 2.0 2.1 Dionysius Halicarnassensis, Historia Romana 5.49.
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1011


Antecessores:
Menenius Agrippa C.f. Lanatus et Publius Postumius Q.f. Tubertus II
Consul
502 a.C.n.
cum
Opitre Verginio Tricosto
Successores:
Postumus Cominius Auruncus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus)
Antecessores:
Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus et Titus Veturius (aut Vetusius) Geminus Cicurinus
Consul
493 a.C.n.
cum
Postumo Cominio Aurunco II
Successores:
Titus Geganius Macerinus et Publius Minucius Augurinus
Antecessores:
Titus Sicinius (Sabinus) et Gaius Aquilius (Tuscus)
Consul
486 a.C.n.
cum
Proculo Verginio Tricosto Rutilo
Successores:
Servius Cornelius Maluginensis (Cossus) et Quintus Fabius K.f. Vibulanus