Ligatura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ligaturae: inter c et t, inter s et t

Ligatura (-ae, f.) in scribendo et imprimendo dicitur nota quae ex coniunctione duarum vel plurium extitit litterarum.

Inter ligaturas numerantur:

  • Æ pro litteris A et E
  • æ pro litteris a et e
  • Œ pro litteris O et E
  • œ pro litteris o et e
  • & pro litteris e et t, ergo pro verbo et
  • ß pro litteris ſ et s

Haec cum ad linguas populares scribendas adhibeantur partim quasi duae litterae, partim autem iam quasi una tantum littera nova ex hac coniunctione nata valent apud grammaticos. Lingua Latina nostris diebus plerumque sine ligaturis scribi solet, ut "laetus", non "lætus".