Littera s longa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
rotunda littera s et longa littera s

Littera s longa medio aevo inventa est. Medio aevo non solum litterae maiusculae (sive grandes) et minusculae (sive minutae) sed etiam multae aliae notae et litterae inveniebantur ut manuscripta brevius fierent et pergamento parceretur. Confer exempli gratia librum de Wintonia.

Ita non solum littera s rotunda sed etiam littera s longa in usu erat. Ductus s longae similis ductui litterae f minusculae est sed sine linea transversali vel cum dimidia tantum parte lineae transversalis.

In textibus lingua Latina scriptis s rotunda ad finem verborum et s longa in mediis verbis collocabatur. Simile modo litterae s collocabantur in textibus aliis linguis scriptis. Cum aetate renascentis antiquitatis litterae antiquae Romanae loco litterarum fractarum ut dicuntur medii aevi de novo in usu receptae essent primum iuxta litteram s rotundam etiam s longa in textibus litteris antiquis scriptis in usu erant. Deinde autem usque ab saeculo XVIII in multis terris litterae s longae in usu esse desinebant.

tabula Latina in ecclesia cathedrali Exoniae

In aliis terris autem exempli gratia in Germania litterae fractae mediaevales protinus una cum littera s longa iuxta litteras antiquas revocatas ut ita dicam in usu erant.

textus Anglicus Exoniae

Usus litterae s longae in Germanice scriptis paululum alius est quam in scriptis aliarum linguarum. Cum saepe enim e contrario verborum aliorum linguarum verba Germanica ex pluribus verbis constent littera s longa in Germanice scriptis etiam in medio verbo collocari potest sin ita finem verbi quod pars maioris verbi est significat. Quamobrem etiam hodie quod littera s longa auxilium legendi fuisset nonnulli dolent quod in Germania non solum litterae fractae sed etiam littera s longa non iam in usu est.

In multis terris etiam nunc nonnumquam litterae fractae ad textus scribendos conferuntur sin exempli gratia quid belle scribi debet. Rare quidem littera s longa adhibetur. In Germania tantum in omnibus litteris fractis scriptis littera s longa adhibebatur, sed usus huius litterae etiam hic plus plusque etiam in textibus litteris fractis scriptis in usu esse desinit.

Sed etiam nunc observator attentus in Germania multa scripta cum littera s longa videbit. Etiam in aliis terris scripta veteriora cum littera s longa inveni possunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Littera s longa spectant.