Ñ

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Plectrum litterae Ñ

Ñ, casu inferiore ñ (Latine fortasse enie enuntiaturum) est littera hodierni abecedarii Latini, ex N et tilde? diacritico? genita. Adhibetur in abecedario Hispanico, abecedario Galiciano, abecedario Vasconico, vetere abecedario Aragoniensi?, (Grafía de Uesca de 1987), abecedario Philippinensi, abecedario Chamorroensi?, et abecedario Guarani. Littera etiam in linguis Tatar Crimeana,? Mandinka?, Mapudungun, et Tocharianis adhibetur.

Ñ Anglice aliquando appellatur Spanish en ('N Hispanica'), quamquam Hispanice appellatur eñe.

In plurimis abecedariis, Ñ inter litteras N et O stat.

Sonus litterae Ñ usitate est /ɲ/. Pro hoc sono, multae linguae ceteris utuntur litteris; exempli gratia, Italice et Francogallice Gn, Catalaunice Ny, Lusitanice Nh, Polonice Ńń. In lingua autem Guaranica, sonus litterae Ñ est ɲ.

Littera Ñ et ñ, et verbum Hispanicum piñata, ñ adhibens

Origo huius litterae est in manuscriptis Medii Aevi in Hispania inventa, ubi sonus /ɲ/ cum digrapho nn scribebatur, sed saepe n alterum supra n primum ponebatur ut ~, ita littera ñ creata est.