Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Karachi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Karachi
ڪراڄي / کراچي
—  Urbs metropolitana  —
Agnomina: Porta ad Pakistaniam, Urbs Luminum Clarorum, Mini Pakistania
Karachi est in Sindh
Karachi
Locus Karachi in Sindh et in Pakistania
Coordinates: 24°51′36″N 67°0′36″E / 24.86°N 67.01°E / 24.86; 67.01
Civitas sui iuris Pakistania
Provincia Sindh
Societas Metropolitana 2011
Concilium Urbanum Complexus Urbanus, Gulshan-e-Iqbal Town
Districtus
Gubernatio[1]
 - Genus Urbs metropolitana
 - Administrator Urbis Muhammad Hussain Syed[2]
 - Municipal Commissioner Matanat Ali Khan[3]
Area[4]
 - Urbs metropolitana 3 527 km2 (1 361.8 sq mi)
Elevation 8 m (26 ft)
Multitudo (2010)[5][6]
 - Urbs metropolitana 13 050 000
 - Densitas 3 700/km2 (9 583/sq mi)
 - Metropolitana 13 205 339
Demonym Karachiite
Regio temporis PST (UTC+05:00)
Postal codes 74XXX - 75XXX
Dialling code +9221-XXXX XXXX
Situs interretialis KarachiCity.gov.pk

Karachi (Urdu كراچى, Sindhi ڪراچي/कराची) est maxima urbs, principalis portus, principalis sedes aeraria Pakistaniae, atque caput provinciae Sindh. Aestimatur numerus incolarum urbis circa 13 milliones[5] ad 15 milliones[7] hominum, cum plus quam 18 millionibus qui omnem regionem metropolitam habitant.[6] Karachi est urbs frequentissima in civitate, una ex orbis terrarum maximis urbibus numero habitantium[7] atque decima agglomeratio urbana in orbe terrarum.[8] Urbs est prima civitatis sedes argentariae, industriae, operum oeconomicorum, et commercii, et locus maximarum societatum Pakistaniae, inter quas societates quae de textilibus, navibus, manufactura autocinetorum, oblectamento, artibus, habitu, advertising, curatione librorum edendorum, evolutione programmaturae, et investigationibus medicis tractant. Urbs est maior educationis altioris sedes in Asia Meridiana et vita Islamica.[9]

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

In finibus, in quibus hodie urbs Karachi sita est, fuerunt olim complures vici – inter eos vicus Eekalachi-jo-kun et arx Manora. Nearchus, qui ab anno 326 a.C.n. classi Alexandri Magni praestitit, multis aliis urbibus expugnatis et in urbem eo tempore Krokolam appellatam navigavit. Haec fortasse fuit eadem urbs, quam hodie Karachi vocamus.

Postquam anno 712 in Indiam venerat, Muhammad bin Qasim urbem Debul expugnavit, quae etiam in finibus urbis Karachi hodiernae sita fuit.[10]

Anno 1729 vicus Kolachi-jo-Goth, cuius incolae in primis adhuc piscationem exercuerant, delectus est portus ad commercium cum Baharina Mascateque habendum. In sequentibus annis urbs munita atque cum cannonibus Mascatis armata est. Anno 1795 urbs Karachi a chane chanati? Kalat addicta est principi provinciae Sindh ex gente Talpur nato. Cum creverit, Karachi brevi postea fuit portus principialis provinciae. Nomen Karachi primum apparet anno 1742 in litteris Batavice scriptis, cum navis nomine de Ridderkerk prope litus urbis naufragio interiverit. [11]

De tempore sub imperio Britanniarum[recensere | fontem recensere]

Regione compluriens explorata Societas Britannica Indiae Orientalis occupavit urbem die 1 Februarii 1839. Urbs ad Imperium Britannicum annexa est, cum provincia Sindh a Charles James Napier post proelium apud vicum Miani die 17 Februarii 1843 annecta erit.

Urbs Karachi anno 1889

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Government". City District Government of Karachi .
  2. "Administrator Office". Karachi Metropolitan Corporation .
  3. "Administrator Office". Karachi Metropolitan Corporation .
  4. "Geography & Demography". City District Government of Karachi .
  5. 5.0 5.1 United Nations World Urbanization Prospects report (online data) 2010 population estimates for Pakistan
  6. 6.0 6.1 Helders, Stefan. "World: metropolitan areas". World Gazetteer .
  7. 7.0 7.1 "The largest cities in the world and their mayors". City Mayors 
  8. "World Urbanization Prospects, 2009 revision (online data)" 
  9. "Pakistan City Karachi Online Information," apud pakistancity.org.
  10. Urbis Karachi historia Houston Karachi Sister City Association.
  11. The Duch East India Company (VOC) and Diewel-Sind (Pakistan) in the 17th and 18th centuries, Floor, W. Institute of Central & West Asian Studies, Universitas urbis Karachi, 1993–1994, p. 49.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Karachi spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!