Iosephinismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus II ab Antonio de Maron pictus, 1775

Iosephinismus est terminus ad rei publicae rationes domesticas Iosepho II regnante (1765-1790) describendas. Inter annos 1780-1790, cum Iosephus solus terras Domus Habsburgensis rexit, Austriam multis legibus emendare studuit, ut optima secundum doctrinam aevi illuminationis civitas fieret.

Sensu strictiore Iosephinismus consilia Iosephi ecclesiastica denotat, quibus auctoritatem ecclesiasticam in Imperio Habsburgensi minuit clerum sub rei publicae potestatem redigens ac papae sive nuntio apostolico subtrahens.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!