Wolfgangus Amadeus Mozart
E Vicipaedia
| Wolfgangus Amadeus Mozart | |
|---|---|
| Wolfgang Amadeus Mozart | |
| Wolfgangus Amadeus Mozart a Iosepho Lange pictus | |
| Natus | 27 Ianuarii 1756 Salisburgi |
| Obiit | 5 Decembris 1791 Vindobonae |
Wolfgangus Amadeus Mozart (nomine puerile: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit praeclarissimus compositor Austriacus.
Index |
[recensere] Vita
Mozart baptizatus est compluribus praenominibus, quorum duobus ultimis tantum uti solebat nempe Wolfgangus Theophilus. Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vernacularis Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine "Amadeus" (quasi "ama Deum!"), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro illustri esse Wolfgangum Theophilum Mozart, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti.
Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozart et Annae Mariae Pertl filius. Etiam soror Maria Anna Walburga Ignatia (vulgo: Nannerl) psaltes clavilis fuit.
Die 4 Augusti 1782, Mozart Costantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, in uxorem duxit.
[recensere] Opera
- Ave verum corpus
- Requiem
- Idomeneus, rex Cretae
- Tibia magica (Italice: Il flauto magico; Germanice: Die Zauberflöte)
- Mithridates, rex Ponti
- Sic faciunt omnes feminae (Italice: Così fan tutte)
- Nuptiae Figari (Italice: Le nozze di Figaro)
- Dominus Ioannes (Italice: Don Giovanni)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozart spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |


