Georgius Barbu Știrbei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Georgius (Dacoromanice: George) Barbu Știrbei (natus die 1 Aprilis 1832 Bucarestae, mortuus die 13 Augusti 1925 Lutetiae) vir publicus Dacoromanicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Barbu Știrbei nobili genere natus Lutetiae scholas frequentabat, inter alias et Collegium Ludovici Magni. Hac in urbe et iurisprudentiae studebat atque anno 1850 doctor promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

In patriamrevertebat atque cursum honorum iniit: Anno 1856 administer belli Principatus Moldaviae nominatus est. Romania associata legatus ad parlamentum electus est. Alexandro Ioanne Cuza principe deposito anno 1861 sodalis legationis fuit, quae Carolo de Hohenzollern-Sigmaringen coronam principatus obtulit. A die 15 Iulii 1866 ad usque 21 Februarii 1867 Administer Rerum Exterarum Romaniae erat.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Postea Lutetiam rediit, ubi scriptor vixit. In Coemiterio Petro La Chaise sepultus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]