Nicolaus Calimachi-Catargiu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicolaus (Dacoromanice: Nicolae) Calimachi-Catargiu (natus die 3 Februarii 1831 Iassii; mortuus die 9 Februarii 1882 Lutetiae) vir publicus Dacoromanicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Calimachi-Catargiu Iassii et Lutetiae ad usque annum 1857 studebat. Deinde in patria reversus praefectus provinciarum et vigilum Iassii operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam Romania unita est, cum aliis anno 1866 principem Alexandrum Ioannem Cuza coegit, ut a principatu se abdicavit. Sodalis consilii regnandi fuit, dum novus princeps Carolus de Hohenzollern-Sigmaringen peteretur. Bis tum Administer Rerum Exterarum Romaniae fuit: a die 28 Novembris 1869 ad usque 27 Ianuarii 1870 et iterum a die 18 Decembris 1870 ad usque 11 Martii 1871. Annis 1877 - 80 legatus Romaniae Lutetiae fuit et Londinii eodem munere anno 1880/81 fungebatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!