Homophylophilia et cultus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Homophylophilia et cultus saepe minimam affinitatem habent. Inter cultus hodiernos, religionibus Abrahamaicis homophyliphilia peccatum est. Inter cultus alios, opiniones sunt diversae.

Conspectus de Religione Iudaeae et Christianae[recensere | fontem recensere]

Sunt qui credunt coitum inter viros vel feminas esse secundum Biblia Sacra prohibitum (exempla versuum ex Vulgate sunt versus 18:22 in Levitici[1] et 6:9–10 in epistula ad Corinthios[2]); sunt quoque multi qui hanc interpretationem negant. Nonnulli explicatores dicunt aptas relationes sexuales fuisse cretas a Deo in die quo fecit feminam pro Ada in versu 2:16[3] libri Genesis, et ergo hunc decretum esse legem Dei, vel etiam legem naturalem. Verumtamen ab illis habetur coitus homophylophiliacus esse contra praeceptum primum quod dedit Deus ad populum suum.[4]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Sanctus Thomas Aquinas

Theologia Thomae Aquinatis theologi validissimi Medii Aevi et Doctori Ecclesiae comprehendunt elementa legis naturalis appellatae, quae damnant actiones homophylophiliae quia participes in his relationibus non sunt participes designati a Deo et a natura; etiam sunt contra Visionem Baetiam.[5] Secundum positionem traditionalem et rationem Patrum Ecclessiae Ecclesia Catholica Romana hodierno declaravit quod impias sunt actiones homosexualitas, et condemas[6] eas iugiter.

Adversus autem verba publica contra homosexualitatem, praeclarissimi ecclesiae duces voluptatem homosexualem secreto ceperunt.[7]

Papae[recensere | fontem recensere]

Documentis primi millennii carentibus, primus papa homosexualis hodie notus fuit Papa Ioannis XII (938964), filius Alberici II ducis Romae: imperatorem Romanum Heliogabalum imitans, orgia homosexualia in palatio fecit (Dynes 1990:943). Papa Benedictus IX (ca. 1012 vel 1021–c1052 vel 1055 vel 1065 vel 1085), filius Alberici III, comitis Tusculi, orgia sexualia quoque fecit (Dynes 1990:943), quam ob rem theologicus Petrus Damianus (10071072), qui puriorem religionem profitetur, in Libro Gomorrhiano omnem clericorum voluptatem sexualem vehementer opposuit, et Damiani familiaris Papa Gregorius VII (c10211085) clericos in ordinibus sacerdotalibus dehinc esse caelibes decrevit.

Post fere trecentos annos, amor voluptatum homosexualium ad Vaticanum aperte revenit. Papa Paulus II (14171471), nimium sibi placens, qui primum appellari “Papa Formosus” voluerat, gemmas, statuas, pueros collegit, et pretiosissimam “tractam” ecclesiasticam (Anglice: the most sumptuous ecclesiastical drag) vestivit, quare inimici eum “Mariam Pietissimam” appellaverunt (Dynes 1990:943). Successor, Papa Sixtus IV (14141482), qui apertum homosexualem Florentinum Botticellum favit fovitque, Raphaelum Riarium, filium sororis suae, creavit cubicularium papalem, atque numerosos adolescentes pulchros creavit cardinales (Dynes 1990:943).

Papa Alexander VI (14311503), homo voluptuosissimus, mulieres praeferebat, quae illi genuerunt plus quam septem liberos, sed fertur pueros speciosos amore quoque occupatum esse (Dynes 1990:943).

Papa Iulius II (14431513), filius fratris Papae Sixti IV, fuit pater Feliciae della Rovere per amicam suppeditam Vannozzam Cattanei, sed a concilio Pisis, convocato anno (1511), est damnatus “sodomita, ulceribus pudendis vestitus, qui ecclesiam corruptione infectus est” (Dynes 1990:944).

Celebratissimus papa homosexualis fortasse fuit Papa Iulius III (14871555), qui saepe mansit negotia publica et res papales a latere catamiti sui, Innocentis Ciocchi del Monte (Prevostini), quem cardinalem cum nonnullos adolescentes creaverat (Dynes 1990:944). Ioachim du Bellay, poeta Francogallica et frater Cardinalis du Bellay, Romam visitavit et dedecoras papae consuetudines in duobus sonnetis commemoravit. Corpora papae et catamiti in commune iacent, sepulta in cappella ecclesiae Sancti Petri in Montorio.

Secundum Rogerum Peyrefitte (19072000), auctorem Francogallicum et loquacem ipsum homosexualem, erat papis Ioanni XXIII (18811963) et Paulo VI (18971978) orientatio homosexualis (Dynes 1990:944). Dixit Peyrefitte Papam Paulum, cum Archiepiscopus Mediolani fuisset nomine Ioanne Cardinale Montini, habuisse iuvenem nomine Pauli catamitum; unde suum nomen papale (Aldrich & Wotherspoon 2002).

Cardinales[recensere | fontem recensere]

Ioannes Cardinalis Newman (18011890), sua sponte secundum testimonium suum, est sepultus, sicut Papa Iulius III et catamitus, cum amico intimo, reverendo patre Ambrosio St. John, in sepulcro uno in domi ruralis oratorio apud Rednal Hill in Birminghamia. Tegumentum feretri sententiam tulit "Cor ad cor loquitur." Inseparabiles mortuis sicut viventes, horum hominum corpora hodie iacent sub lapidem inscriptum verbis electis ab Cardinale Newman: Ex umbris et imaginibus in veritatem.

Francis Cardinalis Spellman (18891967), archiepiscopus Novi Eboraci, sed appellatus “Thelma” et “Franny” (Anglica nomina feminea) a suis, appetitus occulte tulit. Fertur illum se oblectasse in sociali sexualique urbis vita, ubi in “musicalibus Broadway” et praecipue pueris choralibus delectatus est. Dixit biographus multas ex illius collegis sine haesitatione habuisse illum fuisse homosexualis. Amicus familiaris Roy Cohn (19271986), homosexualis secretus, morbo SCDI obiit.

Archiepiscopi et episcopi[recensere | fontem recensere]

Episcopi homosexuales hominibus bene servierunt in ecclesiis Catholica Anglicanaque et in aliis ecclesiis: secundum autem mores quondam, ii voluptatibus eroticis se dederunt in occulto; talibus actibus ad publicum relatis, ecclesiae responsus inter quiem et expulsionem ex ordinibus sanctis variavit (Boswell 1980:211ff). Saeculo undecimo, Radulphus, Archiepiscopus Turonensis, amasium suum Episcopum Aureliensem fecit, papis Urbano II et Paschale II non repugnantibus (Boswell 1980:214–215).

Alii praelati clari[recensere | fontem recensere]

Fertur Ioannem Casam Florentinam (Italice: Giovanni della Casa) (15031556), Secretarium Civitatis Vaticanae, qui Indicem Librorum Prohibitorum incepit et Inquisitionem in Venetiam tulit, poema In Laudem Pederastiae seu Sodomiae Papae Iulio III dedicavisse—sed immo, liber non exstat, et numquam exstavit. Nihilominus, Casae liber Italicus Il Galateo, ovvero dei costumi (1558) mores homosexuales propenso animo commemoravit, quam ob rem Protestantes intolerantes Casam et Ecclesiam Catholicam Romanam impugnaverunt (Dall’Orto 1990:306). Ioannis Casae soror Bartolommea in matrimonium est ducta a fratre Michelangeli, clarissimi sculptoris homosexualis.

Gerardus Manley Hopkins, sacerdos iesuiticus et poeta Anglicus (18441889), animum homosexualem certe habuit, qui aliquantum disertus factus est post suum concursum cum Digby Mackworth Dolben, "Christiano Uranio."[8] Tempus—Gerardi dies natalis septimus decimus—fuit "simplissime res maximi momenti suorum annorum academicorum, et probabiliter suae vitae"[9]; poemae Dolben monstrant Christum amasium pederasticum, qui cruce obiit in coniunctionis consummatione. Robertus Bernardus Martin, Gerardi biographus, dicit: "Hopkins was completely taken with Dolben, who was nearly four years his junior, and his private journal for confessions the following year proves how absorbed he was in imperfectly suppressed erotic thoughts of him."[10] "Hopkins," Bernardus Bergonzi, alter biographus, dicit: "semper pulchritudine virile fascinatus est, et hanc fascinationem non aliena veste occultavit. . . . Hopkins ipse pulchritudinem virilem vidit imperfectam quasi platonicam summae Iesu Christi pulchritudinis reflectionem. . . . In oratione Christiana praedicata in vico Bedford Leigh anno 1879, dixit: 'Avida exspecto appetitione pulchritudinis incomparabilis speciem corporis Christi lumine caeleste inlustrati'" (Bergonzi 1977:149–150).

Marcialus Maciel Degollado, sacerdos atque Legionis Christi conditor, vexationis sexualis accusatus est a novem ordinis seminariis.[11]

Protestantes[recensere | fontem recensere]

Protestantes ecclesiae aliae alia sentiunt: sunt quae eiusmodi nuptias permittunt, sunt autem quae vetant; aliae eo furoris perveniunt, ut pathicos sacerdotes condemnent et excommunicent.

In Ecclesia Anglica et aliis communitatibus communionis Anglicanae est magna disputatio in illa causa.

Aliae ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Orientales omnes publice condemnant actus sexuales homosexuales.

Ecclesia Vetus Catholica generaliter acceptat uniones homosexualium et earum benedictiones in ritibus liturgicis.

Religio Iudaica hodierno tempore[recensere | fontem recensere]

Communitates orthodoxae uniones homosexuales condemnant, communitates conservativae non acceptant, communitates reformatae seu progressivae benedicunt.

Religio Islamica[recensere | fontem recensere]

Islamica lex ex duobus fontibus traditionaliter lata est: Alcoranus, scriptura sancta religionis Islamicae, et Sunna (mores) Prophetis Machometi. Uterque actus sexuales inter homosexuales expressim damnat.

Cunctae sectae maiores Islamicae damnant homophylophiliam; qui autem cum sexu suo concubant, capite damnari solent in his civitatibus Islamicis: Arabia Saudiana, Irania, Mauretania, Sudania, Somalia, et Iemenia; etiam in Afghanistania per regnum Talabanorum. In aliis civitatibus Islamicis, poena est incarceratio, indictio argenti super eum, aut poena corporalis. Nihilominus, habetur concubitus inter viros Islamicos, praecipue in Arabia, esse quotidianus.

Buddhismus[recensere | fontem recensere]

Buddhismus generaliter opiniones tolerantes habet in multis quaestionibus; similiter in hac quaestione. Communitatibus Buddhisticis non sunt tales disputationes similes disputationibus inter certos Christianos, quia Buddhismus non noscit "peccata."


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est." -Levecticus 18:22
  2. "an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt." —ad Corinthios I 6:9.
  3. "non est bonum esse hominem solum" (Genesis 2:16).
  4. "Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram" (Genesis 1:28).
  5. SUMMA THEOLOGICA: The natural law (Prima Secundae Partis, Q. 94) apud www.newadvent.org The Natural Law Tradition in Ethics (Stanford Encyclopedia of Philosophy) apud plato.stanford.edu St. Thomas Aquinas and Natural Law: apud www.nd.edu SUMMA THEOLOGICA: What is happiness (Prima Secundae Partis, Q. 3) apud www.newadvent.org
  6. [1]
  7. "Details of the personal biographies of the early Christian popes are scanty, but beginning with the so-called dark ages of the papacy (ninth–eleventh centuries) we begin to find information on wayward and self-indulgent behavior on the part of the bishops of Rome" (Dynes 1990:943). Vide etiam Kelly 1988, passim.
  8. Timothaeus d'Arch Smith, Love in Earnest, p. 188.
  9. Gerard Manley Hopkins: A Very Private Life, p. 80; vide etiam Norman White, Hopkins: A Literary Biography, p. 110
  10. Robert Bernard Martin, "Digby Augustus Stewart Dolben," DNB)
  11. http://www.regainnetwork.org/category.php?c=245671635