Georgius Napolitano

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Napolitano

Georgius Napolitano (die 29 Iunii anno 1925 Neapoli natus) est vir publicus, qui die 10 Maii anno 2006 praeses Rei Publicae Italicae creatus est. Die 20 Aprilis 2013 iterum a parlamento et a delegatis regionalibus praeses Rei Publicae electus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1942 Georgius Napolitano studia iurisprudentiae Neapoli incepit.

Post Bellum Orbis Terrarum II anno 1945 Napolitano socius factionis Communisticae Italicae factus est atque eidem factioni Neapoli praesedit. Anno 1947 iurisprudentiae doctoris insigne consecutus est. Anno 1989 apud Parlamentum Europaeum legatus electus est, anno 1992 Camerae Deputatorum praesidens, anno 1996 minister a rebus domesticis designatus est, anno 2005 senator in totam vitam nominatus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Napolitano spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!