Superfluidum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Superfluidum est fluidum quod sine ulla resistentia fluit, h.e., sine viscositate, quod accidit ob effectus quanticos. Aliae proprietates superfluidorum sunt perfecta conductivitas caloris, fluxus persistens, circulatio quantizata et unda entropica (secundus sonus et tertius sonus).

Superfluiditas primum reperta est anno 1937 ab Petro Kapitsa, Ioanne F. Allen, and Donaldo Misener in liquido Helio-4 cum temperatura eius sub punctum Lambda reducta est. Inter alia superfluidorum exempla hodie numerantur: Helium-3 (e.g. in phasibus A, B et A1), stellas neutronicas, et superconductra (in gasio electronum eorum).

[recensere] Principium superfluiditatis

Principium superfluiditatis dicit fluidi commotum, energiam \epsilon motumque p habens, prohibitum esse, nisi efficientis rei celeritas v quotientem \epsilon/p excedat. Hoc principium sequitur ab definitionibus energiae motusque et principium energiae conservandi et principium motus conservandi.

[recensere] Demonstratio principii superfluiditatis

Putamus corpus massivum, massa M, motu P et energia E=\frac{P^2}{2M}, quod, post cum fluido interagit, habet motum P' et energiam E'=\frac{P'^2}{2M}. Et putamus fluidi commotum motu p energiaque \epsilon=\frac{p^2}{2m}.

Secundum principium energiae conservandi, tunc habemus

E'=E-\epsilon

et secundum principium motus conservandi

\vec P'=\vec P- \vec p.

Quae aequationis latera quadrando, dividendoque per 2M, obtinemus

\frac{P'^2}{2M}-\frac{P^2}{2M}=-\frac{\vec P \cdot \vec p}{M}+\frac{p^2}{2M}

Quo obtinemus

\epsilon=\frac{P p \cos \theta}{M}-\frac{p^2}{2M},

Identificando corporis velocitatem v=\frac{P}{M}, M \gg 1 inserendo, et solvendo, tunc

v \cos \theta = \frac{\epsilon}{p}+\frac{p}{2M} \approx \frac{\epsilon}{p},

Quamobrem, cum \cos \theta \le 1,

v \ge \frac{\epsilon}{p}

Hoc est, principium superfluidatis dicit necesse esse ad minimum corpus efficiens movere celeritate v supra  \frac{\epsilon}{p} antequam energiam suam amissurum sit ad fluidum per excitatus.

[recensere] Historia

Status materiae

Fluidum | Gas | Plasma | Condensatum Bose-Einstein | Aerosol

Liquidum | Colloide | Emulsio | Microemulsio | Spuma | Sol | Superfluidum

Crystallum liquidum | Status isotropicus | Status nematicus | Status smecticus | Status chiralis | Status columnaris

Solidum | Crystallum | Supersolidum | Vitrum | Plasticum | Gelatum | Spuma solida

Magnes | Ferromagnes | Paramagnes | Diamagnes | Vitrum turbinum

Gellium | Insulatrum | Conductrum | Semiconductrum | Superconductrum



Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis