Semiconductrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Instrumenta electronica quae semiconductris utuntur

Semiconductrum est species materiae solidae cuius conductivitas electrica magnitudine inter conductrum et insulatrum iacet, et cuius resistivitas plerumque est variabilis inter illam conductri valorem (10-8 Ω m) et illam insulatri valorem (10+16 Ω m). Materiae semiconductri sunt fundamenta electronicae digitalis hodiernae, inter quas radio, computatra, telephonia, et multae aliae machinae electricae cum integrato circuito. Inter tales res sunt transistra, cellulae solares, et multa genera diodorum, inter quos diodus quod lucem emittit, rectificator a silicio temperatus, et circuitus integrati digitales et analogi. Simile, tympana photovoltaica solaria semiconductrorum energiam lucis in energiam electrica vertunt. In conductro metallico, fluxus a flumine electronum fertur. In semiconductris, fluxus a flumine electronum vel a flumine foraminum electronum onere postivorum in electronica materiei structura ferri saepe habetur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg