Fridericus VI (dux Sueviae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus I imperator cum filiis Henrico Germanorum rege (ad sinistram partem) et Friderico duce Sueviae. Historia Welforum (Landesbibliothek Fulda)

Conradus, qui Fridericus mox appellatus est (1167-1191), filius Friderici I imperatoris uxorisque eius Beatricis Burgundiae, fuit dux Sueviae ab anno 1170, successor fratri Friderici qui annum fere quintum agens mortuus erat. Cum patre tertia expeditione sacra ad Orientem anno 1189 profectus est. Patre subito die 10 Iunii 1190 mortuo Fridericus exercitum Germanorum ad Antiochiam duxit et inde ad Acconem ubi obsidionem egit. Ibi die 19/20 Ianuarii 1191 mortuus est. Successor ad ducatum Sueviae fuit frater Conradus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hansmartin Schwarzmaier, "Friedrich V. (Konrad), Herzog von Schwaben (1167-1191)" in Lexikon des Mittelalters (LexMA) vol. 4 (Monaci: Artemis, 1989. ISBN 3-7608-8904-2) coll. 960–961

Nexus externi[recensere | fontem recensere]