Alienora Austriaca (regina Lusitaniae et Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alienora ab Iusto van Cleve picta (circa 1530).

Alienora vel Heleonora [1][2][3] Austriaca, nata Lovanii die 15 Novembris 1498 et mortua Caesarobrigae die 18 Februarii 1558, fuit regina Lusitaniae, ut uxor regis Emmanuelis I cui anno 1519 nupsit, et regina Franciae, ut uxor regis Francisci I cui anno 1530 nupsit.

Filia Philippi Formosi domini Nederlandiae et Ioannae Insanae‎ reginae Castellae, archiducissa Austriae et infanta Hispaniarum erat. Ab anno 1506, Philippo mortuo, Alienora et sorores Isabella et Maria et frater Carolus in Nederlandia habitaverunt, ubi Margarita soror Philippi gubernabat.

Ex Emmanuele I genuit filium Carolum, qui adhuc infans obiit, et filiam Mariam (ducissam Verurii). Alienora non vidit Mariam ab anno 1530 usque ad annum 1558. Maria numquam nupsit et Alienora hodie posteri non habet.

Alienora et Maria regina Hungariae bonae amicae fuerunt. Anno 1556, Alienora, Maria et Carolus in Castellam ierunt ubi ei mortui sunt anno 1558. In monasterio Sancti Laurentii Scorialensis sepulta est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Heleonora Caroli soror... regis Lusitaniae vidua
  2. Heleonora Regina Caroli V Caes. soror Francisci I pridem. Gallor. regis vidua
  3. Heleonora Galliarum Regina


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!