Claudia (regina Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Claudia Regina cum suas filias

Claudia, nata die 13 Octobris 1499 et mortua in Blesis die 20 Iulii 1524, fuit regina Franciae ut uxor Francisci I cui anno 1514 nupsit et suo iure ducissa Britanniae.

Filia regis Ludovici XII et reginae Annae Britanniae erat. Claudia heres suae matris in Britannia erat.

Genuit :

  • Ludovicam, quae adhuc infans obiit,
  • Carlotam, quae adhuc infans obiit,
  • Franciscum, ducem Britanniae, qui anno 1536 sine prole obiit,
  • Henricum II,
  • Magdalenam, quam rex Iacobus V Scotiae anno 1537 in matrimonium duxit et quae eodem anno sine prole obiit,
  • Carolum, ducem Aurelianensis, qui anno 1545 sine prole obiit,
  • Margaritam, quam Emmanuel-Philibertus, dux Sabaudiae, anno 1559 in matrimonium duxit.

In Abbatia Sancti Dionysii sepulta est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!