Flavius Stilicho

E Vicipaedia

Diptychon Stilichonis anni circiter 400, Modiciae in thesauro ecclesiae cathedralis conservatum. Monstrat autem Stilichonem cum uxore Serena et filio Eucherio. Puerorum in clipeo Stilichonis sculptorum sunt qui Arcadii Honoriique fratrum Augustorum imagines esse doceant, ut quorum pro tutela atque patrono Stilicho se gesserit.

Flavius Stilicho (qui anno 359 circiter natus anno 408 die 22 mensis Augusti Ravennae iussu Heracliani ducis exercitus imperatoris Honorii supplicio affectus est) erat magister militum originis barbaricae[1] et patricius et consul anni 400. Testis atque interpres rerum a Stilichone gestarum maximus Claudianus poeta extat in carminibus 2—28 et nonnullis carminibus minoribus. Quod Vandalus erat, etiam Arrianus.

Index

[recensere] Nota

  1. semi barbarus; vandalus

[recensere] Fontes

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Flavium Stilichonem spectant.

[recensere] Bibliographia


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia