Factio operaria socialistarum nationalium Germanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Factio operaria socialistarum nationalium Germanica
Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei
NSDAP-Logo.svg
Ductor Adolphus Hitler
Conditus est 1920
Solvitus est 1945
Praetorium Monacum, Berolinum
Ideologia Nazismus, Fascismus, Antisemitismus, Nationalismus, Homophobia, Xenophobia, Rassismus
 Ars fiscalis in medio
 Ars socialis ad dextrum extremum
Civitas Germania
Adolphus Hitler cum Ante Pavelić.

Factio operaria socialistarum nationalium Germanica (Theodisce: Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei) vel litteris compendiariis NSDAP, breviter factio nazistica aut factio Hitleriana , fuit factio politica, quae Germaniam per duodecim annos (19331945) rexit. Dux factionis fuit Adolfus Hitler, qui Poloniam oppugnando secundum bellum mundanum suscepit.

Constat factionis actores horrenda scelera contra iura humana perpetrasse, praecipue Holocaustum Iudaeorum. Ideologia nazistica socialismus nationalis vocatur.Sodales factionis se ipsos socialistas nationales appellaverunt; sed brevius et contemptim ab aliis Nazi appellati sunt.

Vexillum Custodis Veteris factionis Nazisticae Germanicae.
Factionis pagi 1926,1928,1933 & 1937

Factio laboris Germanica[recensere | fontem recensere]

Factio laboris Germanica prima condita est ab Antonio Drexler die 5 Ianuarii 1919.

Placita factionis nazisticae Germanicae[recensere | fontem recensere]

Placita factionis in programmate quod viginti quinque postulationes continebat descripta et anno 1920 Monaci proclamata sunt:

25 postulationes factionis[recensere | fontem recensere]

3. Postulamus terras et agros (colonias) ad populum alendum et ad collocandos illos populares qui in Germania supersunt.

4. Civis esse non potest nisi sodalis popularis. Sodalis popularis esse non potest nisi qui est sanguinis Germanicae nulla ratione habita confessionis religiosae. Nullus Iudaeus ergo potest esse sodalis popularis.

5. Qui non est civis vivere non debet in Germania nisi ut hospes ex lege aliena.

6. Ius regnum et rei publicae leges determinandi nemini liceat nisi civi. Ergo postulamus neminem nisi civem quocumque publico munere sive regni sive regionis sive municipii fungi debere. Pugnamus in venale parlamentum factionesque et adsectatores qui suae partis studiosi munera decernunt obliti vel ingenii vel facultatis petentium.

7. Postulamus ut administratio publica obligetur ut curetur ut in primis cives et lucrum facere et vivere possent. Si populus omnis ali non potest illi qui ad alienas nationes pertinent (qui non sunt cives) ex regno iubendi sunt.

8. Qui non est Germanus ei immigratio vetanda est. Qui non sunt Germani et post 2 Augusti 1914 immigraverunt illico regnum relinquere cogantur.

11. Reditus nonnisi ope laboris vel operae sunt assequendi. Servitus feneratoria aboleatur.

19. Postulamus ut pro iure Romano quod servit materialistico legi mundi Germanicum ius commune substituatur.

De nomine sodalium[recensere | fontem recensere]

Nomen Nationalista Socialista annis 1919-1944 re vera fuit sodalibus Nationalisticae Socialisticae Operariorum Factionis, sed detractores eos appellaverunt Nazi, ut nomen ioculare vel potius reprobosum. Nazi olim fuit nomen breve Ignatii et cognomen ioculare Germanorum apud homines Austriacos.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hayek, Friedrich (1944). The Road to Serfdom. Routledge. ISBN 0-415-25389-6.
  2. Hoover, Calvin B. (March 1935). “The Paths of Economic Change: Contrasting Tendencies in the Modern World”, The American Economic Review, Vol. 25, No. 1, Supplement, Papers and Proceedings of the Forty-seventh Annual Meeting of the American Economic Association, pp.13–20.
  3. Morgan, Philip (2003). Fascism in Europe, 1919–1945. Routledge, p.168. ISBN 0-415-16942-9.

Roman numeral 10000 CC DD.svg