Dalia Grybauskaitė

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dalia Grybauskaitė (ad sinistram partem), praeses futura, et Vytautas Landsbergis, quondam praeses, anno 2009 picti

Dalia Grybauskaitė (Vilnae nata die 1 Martii 1956) est a die 12 Iulii 2009 praeses Lituaniae. Alumna universitatis publicae Petropolitanae et Academiae Scientiarum Socialium Moscuensis, Dalia Grybauskaitė facta est professor Scholae Superioris Factionis Communisticae Vilnensis. Lituania libertatem vindicante et sodalitatem Unionis Europaeae petente, pro gubernio patriae operam dedit de re monetaria et commerciali. Minister vectigalium annis 2001-2004 meruit, primo ministro Algirdas Brazauskas. Commissaria Europaea facta est die 1 Maii 2004 (eodem die quo Lituania in Unionem Europaeam incorporata est).