Electrum (metallum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Si quaeris aliud nomine electrum vel electron, vide Electron (discretiva)

Nummus electri Lydiensis ab saeculo sexto a. C. n.

Electrum (Graece ἤλεκτρον) est metallum de argento auroque constans, cuius nomen, secundum Isidorum, "vocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat." (A poetis, ut inquit, sol vocatur Elector.)

Isidorus discernit tria genera electri, quorum primum non est metallum, sed sucinum quod ex arboribus quibusdam fluit. Electrum autem metallum et naturaliter inveniri et ab manibus hominum fieri potest et primum ut moneta utetur. Isidorus dicit de electro metallico:

alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale solvas, invenies. Unde nihil interesse natum an factum; utrumque enim eiusdem naturae esse.

Id est, genus secundum et tertium re vera sunt idem.

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]