Partus caesareus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Partus caesareus progrediens

Partus caesareus[1] sive sectio caesarea[2] aut exactior gastrohysterotomia (e Graece γαστήρ "venter" et ὑστέρα "uterus" et τομή "sectio")[3] vel sectio matris ventris[4] est quoddam puerperium chirurgicum, quo puerperae abdomen et uterus inciduntur (laparotomia) infantuli extrahendi causa. Fieri solet, cum partus vaginalis impossibilis aut periculosior est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Scipio Africanus Maior (secundum Plinium Maiorem per sectionem caesaream natus)

In antiquitate et medio aevo sola fructa ventrum matrum mortuarum exsecta sunt. Infantuli exsecti nonnumquam adhuc vixerunt. Plinius Maior refert Scipionem Africanum Maiorem et Manilium quendam hoc modo natos esse.[5]. Opinio diffusa, ut Caius Iulius Caesar ipse e ventre matris caesus fuisset, de comprehensione falsa Plinii loco citato[6] evenit.

Iam anno 1337 Pragae fortasse infans vivus e matre viva exsecatum est. 27 Novembris 2016 Circa annum 1500 sectio ventris matris viventis refertur, post qualem et filiolus vivus et mater viva fecundaque manserunt.

Cum circa annum annum salutis 1500 Elisabetha Alespachin, Jacobi Nufer ὀρχοτόμου (id est castratoris equorum et suum), in pago Siegershausen (... in Turgania...) uxor, primo utero gestaret, et jam doloribus partus per aliquos dies divexaretur, ad se obstetrices tredecim, et aliquot lithotomos vocavit, à quibus, frustra tamen, opem sperabat, cum nec fetus excludi, nec etiam dolores mitigari possent. Quare jam desperata salute, maritus uxori consilium suum communicat; quod si consentiret, velle se, quod speraret, annuente domino felicem successum in ipsa suam experiri industriam. ... Quare maritus implorato primum divino auxilio, et janua diligenter clausa, uxorem mensae imponit, abdomini vulnus (non secus, quam porco) infligit. Verum primo ictu ita feliciter abdomen aperuit, ut subito infans absque ulla laesione extractus fuerit. (...) ...vulnus veterinario modo consutum [est], quod postmodum absque alio superveniente symptomate feliciter coaluit.[7]

Centum annis post multi Chirurgi, Lithotomi, et Medici primum praesertim in Francia artem sectionis caesareae (ut a saeculo 17 appellabatur) exercebant et docebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Osiander, Fridericus Beniaminus (1821): Handbuch der Entbindungskunst. Tubingae, Christian Friedrich Osiander
  2. Osiander, Fridericus Beniaminus (1821): Handbuch der Entbindungskunst. Tubingae, Christian Friedrich Osiander
  3. Osiander, Fridericus Beniaminus (1821): Handbuch der Entbindungskunst. Tubingae, Christian Friedrich Osiander
  4. Georges, K. E. (1870): Ausführliches Deutsch-Lateinisches Handwörterbuch, ed. 6. Lipsiae, Hahn'sche Verlags-Buchhandlung
  5. Auspicatius enecta parente gignuntur, sicut Scipio Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris utero dictus, qua de causa et Caesones appellati. simili modo natus et Manilius, qui Carthaginem cum exercitu intravit.Plinius, Naturalis historia liber VII, cap. 47
  6. "primusque Caesarum"
  7. Roussetus, Franciscus (1591): Caesura foetus vivi ex matre viva sine alterius vitae periculo et absque foecunditatis ablatione. Gallice conscripta, Casparo Bauhino, Medico Basil. ord., latio reddita, variis historiis aucta et confrimata, Basileae 1591 [Citatum secundum Fridericum Beniaminum Osiander op. cit.]