Jump to content

Significans iter erinacei

E Vicipaedia
Machinatio significantis itineris erinacei: Cellula signum dans (dextra) proteinum SHH-N liberat (2), deinde cellula petita proteino SHH-N impeditur (3), quod ipsum SMO inhibit (4), qua inbitione duplici vero signum positivum (5) nuclei GLI (6) efficit.

Significans iter erinacei[1] (Anglice: hedgehog signalling pathway) est signum transductus quod differentiationis cellularis maximum momentum ut ortus systematis nervosi habet. In praesentia proteini Sonici erinacei (nomine geni SHH[2]) per receptorium transmembraneum nomine geni PTCH1 significans iter erinacei se incitat et demum organogenesis mutationes transcriptionum genorum intra nucleum cellulae efficit. Sic munus itineris huius est actio morphogeni: incitatio cellulas ad structuras formandas instituit brachiorum crurumque[3], corticis cerebri[4], medullae spinalis[5]. Perturbationes huius itineris epitheliomata basocellularia quoque perficiunt.[6]

Nomen geni et proteini mammalium (Sonic hedgehoc - SHH) ad libitum ex protagonistae nomine cuiusdam ludi electronici depromptum est.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Nüsslein-Volhard C, Wieschaus E (1980). "Mutations affecting segment number and polarity in Drosophila". Nature 287 (5785): 795-801 
  3. Riddle RD, Johnson RL, Laufer E, Tabin C (1993). "Sonic hedgehog mediates the polarizing activity of the ZPA". Cell 75 (7): 1401-16 
  4. Rash BG, Grove EA (2007). "Patterning the dorsal telencephalon: a role for sonic hedgehog?". J Neurosci 27 (43): 11595-603 
  5. Lewis KE, Eisen JS (2001). "Hedgehog signaling is required for primary motoneuron induction in zebrafish". Development 128 (18): 3485-95 
  6. Kimballi situs biologici: Significans iter erinacei (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Significans iter erinacei spectant.