Aorta abdominalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cursus aortae abdominalis (rubre) intra cavitatem abdominalem.
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Aorta abdominalis sive pars abdominalis aortae (TA: 12.2.12.001) est pars aortae descendentis post transitum diaphragmatis intra cavitatem abdominis usque ad birfurcationem iliacam (→Aa. iliacae communes).

Quaedam morborum genera ad aortam abdominalem spectare possunt, ut traumata, mala degenerativa, inflammationes, tumores.

Rami ex aorta abdominali orientes[recensere | fontem recensere]

Ut imago ostendit, aorta abdominalis quosdam ramos in cavitatem abdominis reddit.
  1. (A. gastrica inferior) - saepius ex trunco ceoliaco emergens
  2. Truncus coeliacus
  3. A. mesenterica superior
  4. A. suprarenalis media
  5. Aa. renales dextra et sinistra
  6. A. ovarica (in mulieribus), A. testicularis (in viris)
  7. Aa. lumbales (4)
  8. A. mesenterica inferior
  9. A. sacralis mediana
  10. Aa. iliacae communes dextra et sinistra

Mala, quae ad aortam abdominalem spectant[recensere | fontem recensere]

Mala degenerativa ut praecipue vasosclerosis, aneurysmata (etiam genese traumatica), sed raro inflammationes vel tumores, structuram et functionem aortae abdominalis impediant. Vasculitides vasorum maiorum ut arteriitis Takayasu partem ascendentem imprimis et arcum aortae affligunt.

Pars abdominalis aortae in textibus veteribus[recensere | fontem recensere]

Lovanium 1706: Corporis humani anatomia[recensere | fontem recensere]

Textus quasdam notiones hodie in oblivionem adductas utitur, per exemplum usum notionum arteriae meseraicae vel arteriae emulgentes. Praeterea et experientia simul et solertia anatomi Verheyen universitatis vetae Lovaniensis lucet[1]:

(…) "Infra intercostales, magis a parte anteriori, pullulat arteria diaphragmatica, vulgo phrenica, aliquando simplex, aliquando gemina, nonnunquam arteriae coelicae propago.
Abscedit autem arteria coeliaca trunco simplici a parte anteriore Aortae paulo infra diaphragma, statimque distinguitur in ramum dextrum, & sinistrum. (…) Paulo inferius etiam a parte anteriori scaturit meseraica superior, quae deinde in varios ramos divisa per mesenterium tendit ad omnia intestina tenuia. (…) Utrimque ad latus emergunt arteriae renales, vulgo emulgentes, quarum sinistra altior est, quam dextra.
(…)
Succedunt arteriae spermaticae, etiam magis a parte anteriori egredientes.
Continuantur ad latera lumbares.
Inferius a parte anteriori nascitur meseraica inferior, cuius ramuli distribuuntur ad intestina crassa (…).
Truncus deinde circa principium ossis sacri superscandens venam, (…) dividitur in duos ramos insignes, qui dicuntur iliaci tendentes versus crura.
Circa hanc divisionem abscedit Arteria sacra, saepius unica ab ipso divisionis angulo, aliquando gemina ab iliacae principio."
(…)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]