Fertilizatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fertilizatio in hominibus. Semen et ovum per fertilizationem coniunguntur, conceptum gignentes, qui se per octo aut novem dies in vallo uterino inserit, ubi novem menses habitabit. Tabula Anglice notata.
Semen et ovum coalescunt.
Fertilizatio in Physcomitrella patente, ut in omnibus bryophytis, plantis terrestribus, intra archegonium fit. Hoc exemplum genetice modificatum est, ut ovum non fertilizatum intra archegonium colorem caeruleum emittit.[1]
Singulae Sympetri fonscolombii, speciei insectorum ordinis Anisopterorum, una volant, mare ducente, ut mas prohibeat ne alii mares coiant. Fertilizantur ova simul ac ponuntur.

Fertilizatio[2] est fusura gametarum ad progressum novi organismi singularis incipiendum.[3] Ratio in animalibus fusuram ovi et seminis implicat, quae zygotum primum gignit, et tum ad incrementum embryonis conducit. Ratio secundum species animalium fieri potest intra corpus feminae (per fertilizationem internam) aut extra (per fertilizationem externam). Circulus fertilizationis et auctus novorum singularium reproductio sexualis appellatur. Per fertilizationem duplicem in angiospermis, gameta mas et haploidica cum binis nucleis polaribus haploidicis coniungitur ad primarium nucleum endospermaticum et triplodicum per rationem fertilizationis vegetativae efficiendum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mosquna et al. 2009.
  2. Etiam fertilizatio generativa, conceptio, fecundatio, syngamia, et impregnatio ("Impregnation," oxfordlearnersdictionaries.com.
  3. "Fertilization". Merriam-Webster .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Austin, C. 1974. Scientific and clinical aspects of fertilization and implantation. Proc. Roy. Soc. Med. 67.
  • Brusca, R., et G. Brusca. 2002. Invertebrates. Ed. 2a. Sunderlandiea: Sinauer Associates.
  • Gilbert, S. F. 2005. Biología del desarrollo. Ed. 7a. Mexici: Panamericana.
  • Kiipker, W., K. Diedrich, et R. Edwards. 1998. Principles of mammalian fertilization. Human Reproduction 13
  • Longo, F. J. 1997. Fertilization. Ed. 2a. Londinii: Chapman & Hall.
  • Miller, Karl. 2004. Letters to the Editor: Does Pregnancy Begin at Fertilization: In Response. Family Medicine, November-December, 690–691. PDF.
  • Mosquna, Assaf, Aviva Katz, Eva L. Decker, Stefan A. Rensing, Ralf Reski, et Nir Ohad. 2009. Regulation of stem cell maintenance by the Polycomb protein FIE has been conserved during land plant evolution. Development 136:2433-2444. Textus.
  • Wassarman, P., L. Jovine, et Litschere. 2001. A profile of fertilization in mammals. Nature Cell Biology 3.
  • Wilcox, A. J., D. D. Baird, et C. R. Weinberg. 1999. Time of implantation of the Conceptus and loss of pregnancy. New England Journal of Medicine 340(23):1796–1799. PMID 10362823. doi:10.1056/NEJM199906103402304.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]