Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ovarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Conlocatio ovariorum in femina hominis.

Ovarium[1] sive oophoron[2] (Graece oophoron) est utrum duorum organorum gignendi animalis muliebris (ergo et Hominis sapientis), quod nonnullos hormones feminea (oestrogeni et progesteron) et ova effert et continet.

Mascula animalium hominumque organum ei simile est testis.

Morbi ovariorum et benigni et maligni videntur, inter quos quidam tumores ovariorum.

Structura (anatomia) ovarii[recensere | fontem recensere]

Ovaria - dextrum et sinistrum - in cavitate peritoneale iacent.

Ligamenta[recensere | fontem recensere]

Utraque ovarium per fibrosum ligamentum ovarii proprium utero adiungitur. De latere altero ligamentum suspensorium ovarii quibusdam vasis sanguineis ovarii (arteria ovarica, vena ovarica, plexu ovarico) prosecutum ovarium cum pelvi nectit.

Structura microscopica[recensere | fontem recensere]

Fere solum microscopii ope visibiles sunt structurae ovarii tenuiores: Superficies ovariorum de singulari strato cellularum mesothelialium cuboidearum vel columnaria usque consistit. Superficies haec stratum extremum stratum germinale, cum epithelio squamoso et cuboideo, cingit. Stratum externum est cortex ovarii cum folliculis ovaricis; stratum internum medulla ovarii.

Providentia vascularis[recensere | fontem recensere]

Arteria ovarica cum anastomosi[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Arteria ovarica

Irrigatio ovarii arterialis.

Utrumque ovarium de arteria ovarica, vel dextra vel sinistra providetur. Praeterea ex arteria uterina anastomosis connexa cum arteria ovarica est. Sanguis utroque modo ex aorta abdominali oritur: Arteria ovarica infra arteriam renalem truncum aortae relinquit, postea in ligamento suspensorio ovarii ovarium consequitur. Anastomosis ex arteria uterina inferius ex arteria iliaca interna primo ante ureterem in ligamento cardinali ad uterum fluit. Illinc anastomosis in arteriam ovaricam ducens invenitur.

Vena ovarica[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Vena ovarica

Utraque vena ovarica et ramuli eius ramulos arteriales sequuntur. Circum hilum plexus venosus locatus est. Vena ovarica dextra directe in venam cavam inferiorem procedit, sed vena ovarica sinistra in venam renalem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998), Terminologia Anatomica (Stutgardiae: Thieme).
  2. L. A. Kraus (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed. 3a (Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!