Leiomyoma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Lipoleimyoma uterinum (haematoxylino eosinoque coloratum)

Leiomyoma vel myoma laevicellulare, etiam ut fibrinoida vel vulgo myoma notum, est tumor benignus musculi levis, qui raro[1] in cancrum (malignum) convertitur (< 0.1% leiomyomatum, tum leiomyosarcoma, nonnumquam brevius leiosarcoma nominatur). Quamquam leiomyoma in quovis organo observatum est, imprimis in utero[2], intestino tenui, oesophago invenitur.

Diagnosis per iconismum medicum fit. Therapia inter alia resectio chirurgica est.

In individuis myoma portantibus interdum polycythaemia videtur generationis acceleratae erythropoietini (EPO) causa, pars syndromatis paraneoplastici.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum de verbis Graecis λεῖος (levis) + μῦς (muscle) + -μα (tumor) emanavit.

Diagnosis clinica[recensere | fontem recensere]

Saepe diu symptomata absunt. Cum voluminis incremento quidem symptomata tumoris observantur, ut in leiomyomate uteri dolores pelvicae[3]. Mediante iconismo medico situs tumoris plerumque plane demonstratur.

Tumores, quorum symptomata illis leiomyomatis uteri similia sunt[recensere | fontem recensere]

  • Fibroma ovarii[3]
  • Teratoma cysticum ovarii benignum seu malignum
  • Lipoma/Liposarcoma pelvicum
  • Fibroidum tunicae subserosae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kiuchi K., Hasegawa K., Ochiai S., Kosaka N., Kuroda H., Kaji Y., Fukasawa I. (Oct 2018). "Liposarcoma of the uterine corpus: A case report and literature review". Gynecologic oncology repors 26: 78-81 
  2. McDonald A. G., Dal Cin P., Ganguly A., Campbell S., Imai Y., Rosenberg A. E., Oliva E. (Feb 2011). "Liposarcoma arising in uterine lipoleiomyoma: a report of 3 cases and review of the literature". The American journal of surgical pathology 35 (2): 221-7 
  3. 3.0 3.1 Ghosh B., McKeown B., Gumma A. (Aug 2011). "Lipoleiomyoma". BMJ case reports: bcr0820114577 

Nexus interni


Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!