Roman numeral 10000 CC DD.svg

Oestrogenum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oestrogenorum biosynthesis

Oestrogenum (a verbo Graeco οἶστρος 'asilus', per figuram 'furor tamquam divino spiritu instinctus, inspiratio' + gignere) est hormon femineum vel potius hormontum symplegma in ovario vel placenta natorum. Exigua pars oestrogenorum etiam in cortice glandulae suprarenalis, adipocytis, testibus masculinis, hepateque fit. Oestrogena naturalia feminae sunt oestradiol, oestriol et oestronum. Necessaria sunt ad salutem feminae tuendam. Oestrogena arte confecta administrantur exempli gratia feminis, quae propter morbum aut transsexualitatem ovario carent.

Biosynthesis[recensere | fontem recensere]

Formatio oestrogenorum imprimis in ovaria, intra graviditatem quoque in placenta fit. Lobus anterior hypophysis dimittit folliculos stimulans hormon (FSH), id est gonadotropinum, quod cellulas granulosas folliculorum ovariorum et corporum luteorum stimulat. Oestrogena nonnulla iecure, glandulis adrenalibus, mammis in copiis minoribus formantur, etiam post menopausam. Adipocyti quoque oestrogenum formant.

Nexus interni