Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Vesica urinaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Vesica (discretiva)

Collocatio vesicae urinariae (russae pictae) in viro

Vesica urinaria[1] (TA: A08.3.01), pars systematis urogenitalis, est membrum corporis hominis ac animalium, quod cum renes urinam perpetuo conficiant, eandem continet et mictionem regularem permittit[2].

Apud vertebrata velut homines urinarum affluvia de renibus trans duo plerumque ureteres, defluvium invicem per musculum sphincterem trans unam urethram fiunt.

Embryologia[recensere | fontem recensere]

Embryologia vesicae - Cauda fetus, die 32-33 post conceptionem, ad sinistram (tail), vesica urinaria (bladder) in media. Vesica coniuncta cum allantoide (saepius urachu) et cloaca. Septum urorectale ut separatio inter vesicam et rectum nondum factum. Umbilical cord: funiculus umbilicaris, kidney: ren, Wolffian duct: ductus mesonephricus

Allantois et urachus[recensere | fontem recensere]

In hominibus aliisque mammalibis ad vesicam urinariam embryonalem formandam primo allantois (e verbo Graeco ἀλλάς, farcimen[3]), qui canalis inter amnium et chorion est [4], in urachum hac re sinum urogenitalem formans crescit, denique usitate abit. Allantois ipse urachus solum coniunctionem inter vesicam fetalem et saccum Vitellinum (organum nutritionis fetus) format, non pars vera vesicae.? Functio allantoidis est nutritio et excretio.

Sinus urogenitalis[recensere | fontem recensere]

Ad sinum urogenitalem perficiendum inter quartam hebdomadem et septimam cloaca ex canali ani septo urorectali separatur. Sinus urogenitalis pars superior in vesicam urinariam crescit.

Anatomia topographica vesicae urinariae - Affluvium urinae trans ureteres dextrum et sinistrum, defluvium invicem per musculum sphincterem trans urethram fit. Necesse est ad urinam secernendam (mictionem) contrahetur musculus detrusor et laxetur musculus sphincter, ad urinam continendam (continentian) invicem laxetur detrusor et contrahetur sphincter.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Situs[recensere | fontem recensere]

Vesica urinaria hominis in abdominis cavitate infima[2], supra diaphragma urogenitale, in feminis post vesicam primo - excavatione vesicouterina separatus - uterus deinde - excavatione rectouterina Douglasi separatum - rectum iacent. In viris vesica urinaria ante rectum - ab eo fascia rectoprostatica peritonei separata - sita est.


Nervi[recensere | fontem recensere]

In vesicam urinariam parasympathici nervi splanchnici pelvici (de nervis spinalibus S3, S4 in 47.1 % etiam S2 emergentibus[5]) procedunt, ut per musculum detrusorem mictionem gubernent. Sympathici nervi hypogastrici invicem e plexu pelvico oriuntur et per musculum sphincterem internum contientiam praestent[6].

Vasa lymphatica[recensere | fontem recensere]

A vesica urinaria lympha per vasa lymphatica ad decem fere nodos lymphoideos iliacos externos, arteriis venisque iliacis externis adiacentes, ducitur.

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Histologia[recensere | fontem recensere]

Superficiei internae vesicae stratum epithelium proprium, quod urothelium vocatur, est[7]. Urothelium est epithelium transitionale, quod functionem suam indicat: prout urinis compleatur vesica, istud urothelium flexibilitatis causa dilatari potest.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Nariones[8] cum vesica, quae ut signum vanitatis portatur in Carnelevario in Germania

In temporibus pristinis vesicae hostiarum propositi alieni usae sunt[9] sive signum vanitatis[10] erant.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. 2.0 2.1 Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia Cap. XVIII: "Vesica urinaria est vas piriforme, situm in infima abdominis cavitate inter duplicaturam peritonaei, urinae ex ureteribus recipiendae ac tempore opportuno foras emittendae destinatum.", Amstelodamum. Philippus Verheyen Universitatis Lovaniensis professor anatomiae fuit.
  3. Allantoidi instar farciminis est.
  4. Verheyen, Philippus (1710). Supplementum anatomicum sive anatomiae corporis humani, Caput XII: 345-6, Bruxelles
  5. Ripperda C. M., Jackson L. A., Phelan J. N., Carrick K. S., Corton M. M. (2017). "Anatomic relationships of the pelvic autonomic nervous system in female cadavers: clinical applications to pelvic surgery". Am J Obstet Gynecol 216 (4): 388.e1-388.e7 
  6. Kraima A. C., van Schaik J., Susan S., van de Velde C. J., Hamming J. F., Lakke E. A., DeRuiter M. C. (2015). "New insights in the neuroanatomy of the human adult superior hypogastric plexus and hypogastric nerves". Auton Neurosci 189: 60-7 
  7. http://www.urology-textbook.com/bladder-histology.html Liber definitivus urologiae interretialis (Anglice)
  8. insipientes, insanui
  9. Museum Skógar (Islandia): vesica vaccae barometrum (Anglice)
  10. ex verbo Latino "follis" (hic: vesica) verba Francogallicum "fou" et Anglicum "fool" nata sunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Ad anatomiam[recensere | fontem recensere]