Herodes Agrippa I

E Vicipaedia
Regnum Herodis Agrippae I

Herodes Agrippa I alias Herodes Iulius Agrippa (natus circa 10 a.C.n., mortuus 44) contra omnium expectationem ab anno 37 rex fuit, a Caligula creatus in regionibus quae partes regni avi sui, Herodis Magni, fuerant. Causa cur titulo regio honoratus sit quamquam e progenie Herodis Magni post eius mortem (4 a.C.n.) nemo rex appellatus est nec ipse umquam ad talem honorem destinatus erat haec est ː comes Gai (i.e. futuri imperatoris Caligulae) Tiberio sene imperante in cenis et commissationibus Romae erat atque quondam sive cum simul carpento veherentur[1] sive apud cenam[2] in sermone exclamasse dicitur quantum optaret ut Gaius quam celeriter Tiberio succederet. Quae verba cum Tiberio relata essent, Agrippam in carcerem coniecit. Post paucos menses tamen obiit et Gaius rerum potitus amicitiam Agrippae summis beneficiis rependens eum et libertate et regno donavit. Anno 37 regiones quibus constarat tetrarchia Philippi a provincia Syria rursus seiunctas accepit, anno 39 addita tetrarchia Antipae (Galilaea et Peraea), anno 41 tandem Claudius ei Iudaeam et Samariam cum Idumaea dedit. Ita regnum non multo minus fuit quam sub Herode Magno.

De familiaribus necessitudinibus[recensere | fontem recensere]

Nummus aeneus capite Agrippae in Caesarensi officina (post 41) signatus. Titulus Graece legiturː BASILEYS AGRIPPAS MEGAS PHILOKAISAR (rex Agrippa Magnus Caesaris amicus)

Agrippa erat filius illius Aristobuli[3] qui anno 7 a.C.n. a patre Herode morte damnatus est et Berenicae, filiae Salomae Herodis Magni sororis. Agrippam eum appellarunt in honorem generi Augusti, Marci Vipsani Agrippae. Per patrem Aristobulum nepos erat Herodis Magni et Mariammae I atque ita in sua persona domum Hasmonaeorum cum Herodibus coniungebat. Nam Mariamma I neptis fuit Hyrcani II eademque Aristobuli II. Fratres ei fuerunt Aristobulus et Herodes qui Chalcide apud Libanum ab anno 41 usque ad mortem (48) regnavit, soror vero Herodias quae primum maritum Herodem reliquit ut Herodi Antipae nuberet[4].

Sobrinam Cyprum (nam filia erat Salampsionis sororis sui patris Aristobuli et Phasaelis qui filius fratris Herodis Magni et ipsius Phasaelis nomine erat[5]) uxorem duxit e qua genuit tres filias Berenicam circa 28 natam, Mariammen circa 34, Drusillam circa 38, quae omnes plures maritos habuere et magna libertate morum gaudebant. Praeclara est Berenice ob amorem Titi imperatoris. Duos filios quoque genuit: Drusum mortuum antequam adulesceret, et Herodem Agrippam natum circa 27, qui et ipse postea regnavit[6].

Antequam rex fieret[recensere | fontem recensere]

Agrippa Romae educatus est una cum Claudio, filio Antoniae Minoris et Germanici[7]. Etenim Berenice eius mater artam amicitiam cum Antonia, filia Marci Antonii et matre Germanici Claudiique, coniunxerat[8]. Praecipuus comes tamen illo tempore ei fuit Drusus, filius imperatoris Tiberii. Quamdiu potuit Romae remansit ː praestabat enim patruorum insidias ibi cavere. Cum anno 23 Drusus comes veneno a Seiano ministrato succubuisset, Tiberius doloris causa eius congressum aspernari coepit et matre mortua Agrippa largitionibus ad libertorum Augusti benevolentiam captandam prodigaliter factis rem familiarem consumpsit. Mox aere alieno obrutus creditores in Iudaeam fugere coactus est.

De morte sibi consciscenda iam cogitabat cum uxor Cypros ab Herodiade mariti sorore opem petiit. Quae per maritum Antipam Agrippam aedilem Tiberiade fecit, ita ut reditum aliquem acciperet. Mox tamen iurgio inter eos facto ob sempiternam pecuniae inopiam ad Pomponium Flaccum legatum Syriae confugit, quocum Romae amicus fuerat[9]. Agrippa legato in consilio adsidebat cum ille iudicabat donec accepta pecunia sententiam Damascenis vendidisse coram Pomponio convinceretur ab ipso fratre Aristobulo ː tum legatus amicitiam ei renuntiavit et eum dimisit. Profugus et a creditoribus lacessitus pecunias Alexandriae usura mutuatus est et Romam navigavit[10].

Nummus aeneus a rege Agrippa Caesareae percussus ː ex una parte vultus imperatoris Caligulae expressus est, ex altera Germanicus (Caligulae pater) triumphans. Graecis litteris legitur ː BASILEUS AGRIPPA (rex Agrippa)

Benigne a Tiberio acceptus, eo magis quod per Antoniae liberalitatem pecunias debitas rependere potuit, nihilominus potius quam Drusum ipsius Tiberii nepotem Gaium fratris Germanici filium colebat, quem sperabat ad principatum mox accessurum[11]. Nec periit eius opera ː nam primis temporibus principatus sui Caligula diademate, insigni regio, eius capiti imposito Agrippam regem fecit et insuper catena aurea eiusdem ponderis atque fuerat catena qua iussu Tiberii vinctus erat[12] donavit. Alios quoque comites reges simul faciebat, Antiochum in Commagena et filios Cotyis in Thracia[13] ː ita contraria Tiberio faciebat in republica et provinciis orientalibus administrandis. Certe quibus in regionibus tetrarchia Philippi mortui anno 34 constarat coepit regnare[14], in Trachonitide, Gaulanitide, Batanea, Auranitide, Paniade.

De regno[recensere | fontem recensere]

De praecipuis eventis[recensere | fontem recensere]

Rex factus modo Romae modo in regno vitam agebat. Romae erat cum ei renuntiatum est Iudaeos in magno periculo versari pereundi postquam Caligula legato Syriae Publio Petronio praecepit ut statuam suam spreta Mosaïca lege in templo Hierosolymitano vi militari si necesse adhibita erigeret. Siquidem Flavio Iosepho credimus Agrippa sumptuosissimam cenam principi adposuit qui magnifico apparatu delectatus quicquid ille posceret invicem daturum cum polliceretur, tum rex ut ab incepto de statua desisteret et petivit et impetravit[15]. Philo Alexandrinus propior vero videtur qui nihil de cena sed primam consternationem regis ac deinde longum et supplicem libellum ab Herode principi missum memorabat[16]. Certe Caligula sententiam mutavit atque rex Agrippa nonnihil ad salutem Iudaeorum contulit, quibus ut nondum rex ita iam patronus Romae apud principem dici poterat[17].

In regno versabatur anno 39 cum tetrarches Herodes Antipas, cuius fines vicini erant, ab uxore Herodiade (ipsa sorore Agrippae) fratris fortunam ex invidia aegre ferente impulsus Romam navigavit titulum regium sibi ut posceret. Tum Agrippa libertum quendam post eum misisse dicitur qui eum accusaret apud Gaium quod societatem cum Artabano, Parthorum rege, coniunxisset. Postremo Gaius ira incensus exsilio perpetuo Antipam damnavit atque eius tetrarchiam (id est Galilaeam et Peraeam) Agrippae dedit, regno ut adderetur[18].

Item Romae erat mense Ianuario anni 41 tum cum Caligula per coniuratorum manus multis vulneribus confosso Claudius a praetorianis raptus imperio Romano ex improviso praepositus est. Tum qui condiscipulus sibi olim fuerat et animo firmasse dicitur Agrippa rex et responsum ad senatorum legatos dignitati imperatoriae conveniens ei suggessisse[19]. Claudius sive illorum beneficiorum gratia sive etiam quia Iudaei e Caligulae principatu turbabantur Iudaeam et Samariam additamenta regni ei dedit[20]. Agros in monte Libano et consularem dignitatem addidit, dum praetoriam fratri Herodi confert[21] et foedus cum rege in Foro icit[22]. Praeterea ius accepit summi sacerdotii cui vellet Hierosolymis conferendi abrogandique, quo iure ter in tribus annis usus est[23].

De moribus[recensere | fontem recensere]

Etsi Iudaeorum deo e more patrio sacrificabat Herodes Agrippa, ut qui Romae diu vixisset et educatione Romana instructus esset, moribus Romanis aut Graecis delectabatur. Quapropter munificentiam avi sui erga gentiles civitates imitatus theatra, amphitheatra, balinea, porticus suo impendio aedificavit cum alibi tum in primis Beryti[24]. Ipse scaenicos ludos Caesareae spectare solebat[25]. Munera gladiatoria quoque edidit quamquam satis constabat Iudaeos hoc genere spectaculi non delectari ː septingenta paria sontium morte damnatorum commisit atque ita mille quadringenti homines semel in arena perierunt[26]. Non severus igitur Mosaicae legis zelator fuisse videtur eo magis quod primus omnium regum Iudaeorum nonnullos nummos sua effigie signare non dubitavit. Insuper trium filiarum statuas in publico Caesareae erexit[27]. Nec difficile intellectu igitur cur Simo quidam hunc regem hominem impurum esse iudicarit cui ne intrare quidem in templum licere decebat[28]. Sed inter subiectos non Iudaei iudaeis pauciores non erant.

Nihilominus a Iudaeis praesertim amabatur qui regem e sua stirpe regia gloriabantur tum cum vicinae gentes Romanis serviebant. In litteris Iudaeis imago (fortasse non omnino vera) regis mitis et pii posteritati tradita est qui ritibus patriis diligenter operam dabat[29]. Certe mortuo eo Iudaei maerebant, Syrii et Graeci impudenter laetabantur[30]. In Talmudicis scriptis numerosa testimonia eius modestae pietati dabant ː exempli gratia Thoram stans in templo legisse dicebatur quamquam regi sedens legere licebat[31]. Tabernaculorum feriis legis Mosaicae locum[32] quondam legebat ut e fratribus non e peregrinis regem eligerent praescribentem. Tum constitisse et flevisse dicitur quia per avum Herodem origo Idumaea non Iudaea ei erat et omnes sacerdotes certatim exclamaverunt ː Tu frater noster esǃ Tu frater noster esǃ[33] Mortuus enim Herodes Agrippa a Iudaeis desiderabatur et Flavius Iosephus clementiam regis memorabat erga Silan, ductorem exercitus sui et Simonem quendam qui eum gravibus contumeliis offenderant. Econtra gratiam Iudaeorum atque in primis Sadducaeorum[34] adfectabat dum primos Christianos inclementer vexat ː nam Iacobum filium Zebedaei necari iussit et Petrum in vincula coniecit[35] ː quam ob rem novum testamentum invidiam regi facit atque eum semper Herodem tantum appellat velut ac si unus Herodes ab initio fuisset ac si nomen ipsum persecutorem quendam sempiternum verae fidei designaret. At in nummis nomen Agrippa tantum legitur, omisso Herode, velut ac si hereditatem avi sui, Herodis Magni, oblitterare cupisset.

De dissensionibus cum legato Marso[recensere | fontem recensere]

Inter legatum Syriae Petronium et Agrippam magna concordia constasse videtur, ut qui simul Caligulae consiliis de Iudaeis periculo suo obviam ibant[36]. Contra rex eius successori Gaio Vibio Marso a Claudio designato brevi suspicioni fuit ː nam Agrippa moenia Hierosolymitana ita reficere coeperat ut si opus peregisset nulla humana vi (ita quidem sentiebat Flavius Iosephus) urbs expugnari potuisset ; quod Romanorum detrimento fieri ratus Marsus ad imperatorem Claudium rem detulit qui statim Agrippae praecepit ne in consilio persisteret[37].

Concordia fraterna in nummo aeneo Agrippae fratris Herodis ostentata ː uterque frater imperatorem Romanum Claudium coronat. E Chalcidensi officina.

Paulo post societatem et colloquia cum regulis vicinis et, ut ipse, "Romanorum amicis"[38] inire voluit atque eos Tiberiadem in regnum suum invitavit. Venerunt frater Herodes, rex Chalcidis, necnon reges Commagenae, Antiochus, Armeniae Minoris, Cotys, Emesae, Sampsigeramus idemque Aristobuli, Agrippae fratris, filiae maritus, Ponti, Polemon. Qui omnes adulescentes Romae magna inter se familiaritate vixerant. At Marsus concordiam tot regum Romanis non conducere ratus Tiberiadem contendere festinavit atque omnes reges advenas domum statim redire iussit. Quod aegre tulit Agrippa atque de Marso apud Claudium querebatur, ut Romam revocaretur frustra flagitans[39]. Adeo ut nonnulli historici moderni[40] regem veneno iussu Marsi sibi subministrato succubuisse coniecerint, quamquam nihil de illa suspicione apud Iosephum invenitur. Certe sedebat in theatro Caesariensi cum repentinis et acutissimis ventris doloribus correptus domum reportatus est atque intra quinque dies obiit[41]. Vindicta Dei non tantum Christianis sed etiam nonnullis Iudaeis (nam paene eadem narrabat Iosephus) mors eius visa est quod illo die ab adsentatoribus ut deus salutatus hanc impiam appellationem non respuisset. Vermibus consumptus est secundum Actuum apostolorum auctorem[42] qui eum oderat. Anno 44 filius regis iunior quam ut regnare posset libertis Claudii qui tum Romae plurimum pollebant visus est eo magis quo nuntiata patris morte milites cohortium Caesareae et Sebasti hibernanatium gaudium suum et odium erga Herodes dynastas insolentius ostentarint ; ideo imperator procuratorem Iudaeae praefecit, Cuspium Fadum[43]

Sic periit qui ultimus Iudaeorum rex dici potest quoniam filius Herodes Agrippa II in Iudaea numquam regnavit. Eius breve regnum intervallum tranquillitatis fuisse videtur, quiescentibus Iudaeis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
    • Hérode, Fayard, 2017 ː 303-311
  • Nikos Kokkinos, The Herodian Dynasty : Origins, Role in Society and Eclipse, Sheffield, JSOT Press, 1998
  • S. Perowne, The Later Herods: The political background of the New Testament, Londini, 1958
  • D. Schwartz, Agrippa First: The Last King of Judaea, Tübingen, Mohr, 1990
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVIII.168 et 187.
  2. Sic Flavius Iosephus, De bello Iudaico II.179.
  3. Quia multi Aristobuli in illa gente erant nonnulli eruditi numerum adponuntː hic est Aristobulus IV.
  4. Ant. Iud. XVIII.136.
  5. Ant. Iud. XVIII.130.
  6. Ant. Iud. XVIII.132 et XIX.354. Bell. Iud. II.220.
  7. Ant. Iud. XVIII.165.
  8. Ant. Iud. XVIII.143.
  9. Ant. Iud. XVIII.148–50.
  10. Ant. Iud. XVIII.155–60.
  11. Ant. Iud. XVIII.161–165.
  12. Ant. Iud. XVIII.237. Bell.. Iud. II.161–165.
  13. Ant. Iud. XIX.276. Dio Cassius LIX.8. Suetonius, Gaius 16.
  14. In Flaccum V.2.5
  15. Ant. Iud. XVIII.289-301.
  16. Legatio ad Gaium 276-329
  17. Cf. Ant. Iud. XIX.279, 288, 301, 309 (imperante Claudio).
  18. Antiquitates Iudaicae 18.240-255
  19. Ant. Iud. XIX.245.
  20. Antiquitates Iudaicae 19.236-247 et 265-266. Bell.. Iud. II.206-208. Dio Cassius LX.8.
  21. Dio Cassius LX.8.
  22. Cf. Ant. Iud. XIX.274-275 (imperante Claudio).
  23. Ant. Iud. XIX.297-298, 313-316, 342.
  24. Ant. Iud. XIX.335.
  25. Ant. Iud. XIX.333.
  26. Ant. Iud. XIX.337.
  27. Ant. Iud. XIX.357.
  28. Ant. Iud. XIX.333-334.
  29. Ant. Iud. XIX.330-331.
  30. Ant. Iud. XIX.356-359ː contumeliam quoque addebant, raptis atque in lupanaria translatis statuis eius filiarum.
  31. Mishna, Sota VII.8.
  32. Liber Deutoronomi XVII.15ː eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
  33. Mishna, Bikkurim III.4
  34. Cf. Ant. Iud. XX.199-200.
  35. Actus apostolorum XII.1-5.
  36. Ant. Iud. XIX.301-311.
  37. Ant. Iud. XIX.326-327. De Bello Iudaico II.218
  38. Quam antiquam appellationem historici moderni clientelae adsimulare solent et illos reges 'clientes' dicunt.
  39. Ant. Iud. XIX.340-341 necnon XX.1.
  40. Hadas Lebel(2009) p.89. J. Meyshan, [The death of Agrippa the First, King of Judaea], Harefuah. 1959,56(5)ː118-9 (Hebraïce).
  41. De Bello Iudaico II. 219.
  42. XII.12-13. Ant. Iud. XIX.344-351.
  43. Ant. Iud. XIX.360-362.