Lucius Ceionius Commodus (consul 78)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Ceionius Commodus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Etruria fuit. Nerone imperatore senator factus est. Anno 78 consul ordinarius fasces tenuit. Annis 78/79 ad usque 81/82 legatus Augusti pro praetore Syriae successor Marci Ulpii Traiani fuit. Uxorem Appiam Severam, filiam Sexti Appii Severi senatoris, in matrimonium duxit, ex qua filium Lucium Ceionium Commodum, consulem ordinarium anni 106 habuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1046


Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VIII et Titus Caesar Vespasianus VI
Consul
78
cum
Decimo Iunio Novio Prisco
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IX et Titus Caesar Vespasianus VII