Aquae Cutiliae
Cutilia sive Cotilia erat urbs in Sabinorum regione sita, in hodierno communi Castrum Sancti Angeli in provincia Reatina.
Haec urbs famosa fuit tribus de causis.
Quarum prima fuerunt fontes calidi, quorum aquam salubrem homines freqentes adierunt, ut ea urbs tandem Aquae Cutiliae sive brevius Cutiliae nuncupata esset.
Deinde lacus adiacens ad eam urbem, dictus Cutiliae lacus, umbilicus in media Italia situs putabatur, ut Plinius in sua naturali historia [1] tradit. Is lacus qui hodie "lago di Paterno" nuncupatus esse videtur.[2]
Postremo res visu digna fuit insula quaedam, quam in eo lacu fluctuari[3] et commoveri[4] existimabant.
Seneca se ipsum ad Cutiliam natantem insulam vidisse affirmat[5], quae et arbores habet et herbas nutrit; tamen aqua sustinetur et in hanc atque illam partem non vento tantum sed aura impellitur, nec umquam illi per diem ac noctem uno loco statio est; adeo movetur levi flatu. Eius rei duas causas Seneca addidit.