Gregorius Magnus
Sanctus Gregorius Magnus papa, Doctor Ecclesiae, fuit sexagesimus quartus pontifex Sanctae Romanae Ecclesiae, et primus illius nominis. Natus circa annum 540, uno saeculo fere transito post Aurelii Augustini discessus, papatum adsumpsit anno 590, et ecclesiam rexit quattuordecim annos, usque ad mortem, die 12 Martii 604. Bene meruit nominationem Magnum, cum plurima notabilia fecit non tantum pro ecclesia suae aetatis, sed etiam pro mundo usque ad hodiernum tempus. Iuventutum vixit tempore magnae perturbationis, sed in familia praeclarae sanctitatis (mater ac duae amitae sunt sanctae in calendarium inscriptae). De familia patricia et optime educatus, munera assumpsit in vita civile, iam praefectus urbis Romae anno 573 ; proximo tamen anno, Gregorius omnia relinquere vitamque monasticam assumere elegit. Dedit patrimoniam suam in Sicilia ad monasteria, et convertit domum in Monte Coelio in monasterium, ubi habitum sumpsit, et tribus annis tacite vixit. Gregorius tamen non erat destinatus ad vitam absconditam, et anno 578, protestante eo, papa eum diaconatum ordinavit. Missus est in Byzantium, legatus Pelagii Papae II, ubi fidem in resurrectione defendit contra Eutychium, patriarcham Constantinopolis, qui plenam corporalitatem corporis resurrecti negavit.
Anno 586, Romam reversus, monasterium Sancti Andreae nove intrabat, ubi librum Moralium in Iob peperit, quod opus magistri scripsit. Anglicis paganis vistis, voluit Angliam ire ad eos convertendos, et permissionem a papa accepit, sed populus Romanus itinerarium non permisit. Anno 590, post varias pestilentias Romanas, mortuus est papa, et Gregorius in Romanum episcopatum consensu omnium creatus est. Ille strenue protestebat, sed confirmato ab imperatore, baiulatus in Basilicam Sancti Petri, est consecratus Romanus Pontifex.
Anno 593 sua sponte Longobardis tributa annua D ponderum auri promisit, ut a Roma castra moverent.
Non possumus omnia quae fecit in papatu praebere, sed inter magnas infirmitates, vitam simplicem vivens, pauperes adiuvens, in quattuordecim tantum annos plurima fecit pro vita ecclesiae et urbis. Reformavit liturgiam, tantum ut missale saepe dicitur "Gregorianus," cum Canto Gregoriano, quae liturgiam ornat. Liturgiam stationalem amplius solemniavit, cum nota praedicatione. Reformavit vitam eclesiasticam, et gubernavit ecclesiam per totum orbem terrarum diffusam, epistolas et nuntios mittens in extremas orbis regiones. Misit Augustinum Cantuariensem Angliam, ubi Romanitatem ab eo solidebatur. Mortuus est 12 Martii 604, et est sepultus in basilicam Vaticanam.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Moralium in Iob
- Dialogi, cuius libri secundus vitae Sancti Benedicti dicatus est
- Regula Pastoralis
- et alii
Iudicia
[recensere | fontem recensere]Papa Ioannes XXIII eo Encyclica Epistula Aeterna Dei Sapientia die 11 Novembris 1961 millesimo quingentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.
Papa Benedictus XVI de Gregorio Magno scripsit:
- Inter Pontífices . . . , nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus ac culturae a Romanis saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis transmittendos curavit.—Motu Propriu Summorum Pontificum
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Gregorium Magnum apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Magnum spectant (Gregorius I, Gregorius I Magnus). |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "GREGOR I., der Große, Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 296–304 (Theodisce)
- Pope St. Gregory I ("the Great") in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Lectiones papae Benedicti XVI de Gregorio Magno
- die 28 Maii 2008 (Italiane) et aliis sermonibus.
- die 4 Iunii 2008 die (Italiane) et aliis sermonibus.