Jump to content

Liturgia

E Vicipaedia
(Redirectum de Liturgia catholica)

Liturgia[1] (a Graeco λειτουργία 'opus publicum') in religione Christiana est cultus publicus deo datus. Plene in ecclesiis Catholica Romana, Anglica, et orientalibus praestatur, quasi omnes Christiani liturgiam aliam habent, etiam qui se dicunt aliturgos esse.

Liturgia adhibetur ad Deum laudandum populumque sanctificandum. Accepta est traditio antiquorum sed saepe aptata necessitatibus hodiernis. Omnes liturgiae in duas partes dividi possunt: Liturgiae sacramentales ac liturgiae non sacramentales. Sacramentales liturgiae sunt modo in quibus officiuntur septem sacramenta. Praesertim inter haec est Missa sacra in oriente vocata Divina Liturgia, qua passio Domini repraesentatur, eiusque praesentia vera est facta. Inter liturgias non sacramentales praesertim numeraturt liturgia horarum, qua a primordiis temporibus Christianis tempus sanctificatur.

Ut ad profundiora de Divina Liturgia tuearis, vide Ritus Byzantinus.

Elementa liturgiarum

[recensere | fontem recensere]

Liturgiae officiuntur per ritus et preces, id est verba, actiones corporis, lecturas sacrae scripturae, et gesta sacra, cum elementis sacris in loco sacro. Semper sequuntur ritus qui formam dant liturgiae. Ita liturgia non est expressio volunatis singulorum, sed unitatis corporis Christi, per totam orbem diffusi.

Varietas liturgiarum

[recensere | fontem recensere]

Liturgiae distinguuntur non tantum functione, sed etiam moribus locorum. Generaliter denotantur ritibus, qui indicant unitatem variarum liturgiarum secundum consuetudinem loci vel ecclesiae, sicut ritus Romanus, ritus Byzantinus, ritus Mosarabicus.

Nexus interni

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]