Saint Seiya

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saint Seiya
Logotypus animis? anno 1986
Logotypus animis anno 1986
聖闘士星矢
(Seinto Seiya)
Genus Vehementes vicissitudines[1], fabula[2], mythologia[3]
Manga
Auctor Masami Kurumada
Divulgator Shūeisha
Demographia Shōnen
Libellus Shūkan Shōnen Jump
Tempus divulgationis 1 Ianuarii, 1986 – 19 Novembris, 1990
Volumina 28
Anime
Directores

Kōzō Morishita (001–073)

Kazuhito Kikuchi (074–114)
Productores

Chiaki Imada
Hiroshi Takeda
Kazuo Yokoyama
Masayoshi Kawata

Yoshifumi Hatano
Officina Toei Animation
Tempus divulgationis 11 Octobris, 1986 – 1 Aprilis 1989
Capitula 114

Saint Seiya (Iaponice 聖闘士星矢 [セイントセイヤ], Seinto Seiya) est manga in shōnen generi a Masamio Kurumada picta et divulgata Shūkan Shōnen Jump libello Shūeisha domus editoriae ab anno 1986 usque ad 1989. Deinde anime factum est capitulis 114, etiam pelliculae animatae quinque, pellicula animationis computatralis una et nonnulae fabulae derivatae. De grege militum iuvenum sanctorum (Iaponice 聖闘士[セイント], Seinto) vel equitum (in versionibus occidentalibus nonnullis) appellatis narrat, cuius dux est Pegasi Seiya, et qui in nomine deae Athenae pugnant. Eadem incarnatur sub persona Saoriae Kido ad custodiendos homines a viribus malignis Tellurem aggredientibus. Sancti utuntur energia ima universo ligata cosmos (Iaponice 小宇宙 [コスモ], Kosumo) nominata, et armaturis vestibus (Iaponice 聖衣 [クロス], Kurosu) appellatis de constellationibus 88 caelestibus.

Saint Seiya plus 35 deciens centenorum milium exemplorum venditorum usque ad annum 2017[4] facta est amplissima et prospera. Opera nota est extra Iaponiam postquam notabilis facta est in Francia anno 1988, ubi nominata Les Chevaliers du Zodiaque (Francogallice Equites Zodiacales), quae erat divulgatio prima externa, quoniam sensus religiosus verbi sanctus vitandus erat regionibus Catholicis. Et manga et anime vicerunt quoque in Asia, Europa Americaque.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index personarum in Saint Seiya

Saint Seiya manga[recensere | fontem recensere]

Pegasus est sidus Seiyae personae principis Saint Seiya manga.

Fabula de vita Seiyae pueri orbi narrat, qui in Sanctuarium Graecum ad Pegasi Vestem Aeneam quaerendam emittitur, quae est una ex armaturis gestis ab 88 militibus deae Athenae, sanctis appellatis. Cosmo excitato post exercitationem laboriosissimam, qui est energia ima in immani diruptione orta, Seiya factus est Pegasi Sanctus Aeneus et in Iaponiam rediit ad sororem eius inveniendam.

Quia soror eius abiit die ipso ubi Seiya in Sanctuario iit, convenit inter eundem et Saoriam Kido neptem Mitsumasae Kido (qui emisit orbos omnes ad sanctos fiendos regionibus aliis) ut Seiya certet in certamine Belli Galactici ubi certabit orbis aliis superstitibus exercitationum ad Sanctos Aeneos fiendos; pretium est Sagittarii Vestes Aurea, quae est potentissimum vestium genus. Si Seiya exin vincat, Saori investigationem de loco sororis incipiet. Tamen certamen interrumpitur a Phoenicis Sancto Aeneo Ikkio volenti homines qui eum emiserunt in exercitatione puniri. Ergo, Ikki furatur Sagittarii Vestem Auream et tandem pugnat contra caeteros Sanctos Aeneos: Seiya, Shun (Ikkii frater), Shiryu Hyogaque.

Postquam Ikki victus est, Sancti Aenei oppugnantur a Sanctis Argenteis sub Sanctuarii Episcopo (aut Patriarcha versionibus occidentalibus nonnullis). Cum vincerent, Sancti Aenei agnoscent Saoriam Athenam incarnatam esse Episcopumque eam occisam voluisse infantem. Sagittarii Aiolos Sanctus Aureus servavit Saoriam sed occisus est brevi post tempore. Idem dedit Saoriam Mitsumasae Kido, qui eandem curavit vice neptis adoptivae. Sic Sancti Aenei decident se sociare cum Saoria et in Sanctuarium adesse ad Episcopum vincendum; cum advenirent, tamen, Saori damnatur sagitta a Sagittae Ptolomaeo Sancto Argenteo missa. Ptolomaeus ait Episcopum solum posse sagittam removere; Sancti Aenei ita eunt eum inventum per Templa Duodecim quae custodiuntur a Sanctis Aureis, grex valentissima inter Sanctos. Nonnullis post pugnis contra Sanctos Aureos, Seiya attingit Episcopi templum, ubi reperit Geminorum Sagam Sanctum Aureum sub persona Episcopi egisse: Saga potestatis maioris avidus necavit Episcopum verum, identitatem eius usurpans. Auxilio cosmi caeterorum Sanctorum Aeneorum Seiya vincit Sagam, et Aegide de statua Athenae ad Saoriam sanandam utitur. Brevi post tempore, Saga mortem accit ad poenam luendam.

Tabula geographica septem marium, quisque cum Columna propria. Cyaneus, Oceanus Arcticus; gilvus, Oceanus Atlanticus Septentrionalis; purpureus, Oceanus Atlanticus meridionalis; aurantiacus, Oceanus Pacificus Septentrionalis; smaragdus, Oceanus Pacificus Meridionalis; prasinus, Oceanus Indicus; caeruleus Berolinensis, Oceanus Australis.

Secunda pars tractat de bello contra deum Posidonem subditosque eius Nautas (Iaponice 海闘士[マリーナ], Marīna) appellatos, qui armaturas Squamas (Iaponice 鱗衣[スケイル], Sukeiru, recte "Amictus Squamosus") appellatas gerunt. Posidon vult Tellum inundari, et sic incarnatur corpore Iuliani Soli, qui est heres familiae opulentae potentisque. Saori decidit in Templum Subaquaneum adesse ad Iulianum rogandum ne Tellurem inundet, sed idem dicit eam aquam diluvii accipere in Columna Centrale Oceanorum, si sic vult. Altera parte, Seiya, Shiryu, Shun Hyogaque sequuntur Saoriam in Templum Subaquaneum ubi Nautae sunt eis pugnandi; quique Columnas Septem Oceanorum custodiant. Bello in medio, Ikki adest et reperit quod Sagae frater Kanon omnia paravit, Posidonem mentiens. Proelio extremo Posidon excitat in Iuliano et vincit Sanctos Aeneos. Cum Saoriam servavissent, ea Posidonis animam in amphora includit.

Pars postrema narrat de conatione dei Hadis ad Tellurem capiendam. Sigillo supra Hadem fracto, idem Sanctos Aureos occissos bello Sanctuarii ac episcopum verum Shionem resurgere fecit, et eos mittit cum nonnullis militibus eius Spectris (Iaponice 冥闘士[スペクター], Supekutā, recte "Milites Obscuri") appellatis in Sanctuarium Saoriam necatum. Caeteri Sancti Aurei fideles Athenae inimicos vincunt, sed Saori mortem accit; sic egit ut in Infernum transeat Hadem pugnatum sine mora. Shion indicat quod Sancti Aurei resurrecti vere volebant dare vestem propriam Saoriae, sed ea occisa, nunc Seiyae dat antequam remoritur. Sancti adsunt in Infernum et contra Spectra caetera pugnant, sed Shun tandem possidetur ab Hade. Saori exorcizat Hadem e Shuni corpore, sed Hades rapit Saoriam ad Elysium, et Sancti Aenei ibi adesse debent ubi Hypnos deus somniorum et Thanatos deus mortis sunt pugnandi. Subito Sancti Aenei obtinent vestes divas, genus valentissimum inter vestes omnes, cum quibus Saoriam adiuvant ad Hadem vincendum. Tamen, prius vincitur, Hades aggreditur Seiyam gladio. Finaliter, Sancti in Tellurem cum Seiyae corpore redeunt.

Saint Seiya anime[recensere | fontem recensere]

Versione animata additur pars additicia inter bellum Sanctuarii et bellum contra Posidonem sita, derivata de fabula brevi cuius titulus Capitulum de Natassia a Terra Gelida (Iaponice 氷の国のナターシャ編, Kōri no Kuni no Natāsha Hen). Fabula narrat de bello contra Bellatores Divos (Iaponice 神闘士[ゴッドウォーリアー], Goddo Wōriā) in Asgartho. Hilda Polaris sacerdotissa Odinis sub Posidonis dei Anello Nibelungorum orationes perpetuas ad gelu Arcticum conservandum cessat, tum gelu liquescit Tellurem inundans. Saori in Asgartho adest ad Hildam supponendam dum Sancti Aenei Argenteique Odinis Bellatores Divos septem vincunt, cuius armaturae Tunicae Divae nominantur. Denique Seiya obtinet Tunicam Odinis et rumpit Anellum Nibelungorum gladio Balmungo, Hildam liberans a dominio Posidonis.

Versiones derivatae e fabula originale[recensere | fontem recensere]

Saint Seiya Episode.G[recensere | fontem recensere]

Saint Seiya Episode.G (Iaponice 聖闘士星矢EPISODE.G Seinto Seiya Episōdo Jī, "Saint Seiya Capitulum G") est manga a Megumu Okada picta primum divulgata Champion Red libello a die 19 Decembris anni 2002 ad diem 19 Iunii anni 2013. Fabula tractat de momentis post mortem Aioli qui deceptor habetur ab hominibus in Sanctuario.

Anni septem ante eventa in opera originale, Leonis Aiolia Sanctus Aureus suspectatur a caeteris sanctis aureis quoniam frater eius Aiolos deceptor Athenae Sanctuarioque videbatur, quoque indignatio est Aioliae contra sanctos caeteros omnes magnopere aureos. Episcopo Aioliam mittente missionibus variis fidem confirmatum, Titanes armaturis Corporibus (Iaponice 楚真 Sōma, e verbo Graeco antiquo Σῶμα, "Corpus") appellatis adsunt ad Sanctuarium delendum, sic Titanomachiam novam incipens quoniam ulcisci Olympicos deos conantur. Volunt falcem Mega Drepanon (Iaponice メガス・ドレパノン Megasu Dorepanon, e verbo Graeco antiquo Μέγᾰ Δρέπανον, "Magna Falx") appellatam reciperare in quo Zeus Cronum Regem Titanum inclusit aevo mythologico. Titanes credunt Aioliam virum praedictum esse augurio maligno quia ipse aggressionibus fulgurantibus oppugnat, idoneum ad Cronum liberandum.

Titanibus iterum in terra, monstra antiqua resurgunt per totum orbem et sunt sanctis pugnanda. Interdum Titanes vicissim aggrediuntur Sanctuarium; medio in proelio Cronus liberatur ab Aiolia aggressione fulguranti, tamen nihil meminit. Reperiunt Titanes Aioliam Cronum immemorem fecisse, sic volunt ipsum regis statum mutare: Aioliae ancillam Petram Chrysallidem (Iaponice リトス・クリサリス Ritosu Kurisarisu, "Lithos Chrysallis") rapiunt ad ipsum attrahendum in Labyrintho Temporale sedi eius. Aiolia cum aliis quinque sanctis aureis adsunt ad Petram auxiliandam Titanes omnes vincens. Pontus subito adest et indicat se primum Titanes liberavisse e Tartaro quia omnia sic paravit ad Gaeam excitandam. Propositum eorum est omnia et deos et homines necare, et Tellurem capere totam. Cronus, qui post proelium cum Aiolia nunc homines diligit, Pontum oppilat Gaiae potestatem tollens et Hadi offerens ad sanctos a morte liberandos.

Saint Seiya: Next Dimension[recensere | fontem recensere]

Saint Seiya: Next Dimension - The Myth of Hades (Iaponice 聖闘士星矢NEXT DIMENSION冥王神話 Seinto Seiya: Nekusuto Dimenshon - Meiō Shinwa, "Saint Seiya: Dimensio Secunda - Hadis Mythologia") est manga a Masamio Kurumada picta primum divulgata Weekly Shōnen Champion libello a die 27 Aprilis anni 2006, cuius divulgatio hodierna capitulis novis irregulariter fiat. Haec fabula de continuatione operae originali tractat.

Medio in proelio postremo Elysio, Hades reperit Seiyam reincarnationem praeteriti inimici bello mythico. Abhinc 243 annos, puer cuius nomen est Tenma factus est Pegasi Sanctus Aeneus saeculo XVIII. Amicus optimus eius est Alone, qui votatus est vasculum huius aevi Hadi cordis purissimi gratia; Alone possesso ab Hade, Tenma conatur Alonem redimere et congreditur cum Librae Dohko Arietisque Shione, sed ei tres vincintur a duobus Iudicibus Infernalibus Gryphis Vermeerio Garudaeque Suikyo. Supersunt, tamen, aggressione Iudicum Infernalium et in Sanctuarium redeunt ad strategiam faciendam aggressioni futurae.

Interim tempore praesente Pegasi Seiya fascinatus est gladio Hadis post bellum et moriturus dies tres. Ad eum servandum, Saori decidet se cum Andromedae Shuno adesse in Templo Lunare Artemidis sed milites eius Satellites (Iaponice 月衛士 Sateraito) aggressi sunt. Artemis tandem ait Aeonem solum tempus gubernare, tum Saori Shunque ad eum eunt. Aeon convenit eos tempore praeterito adesse, sed Saoriam consulto facit infantem. Saori infantem facta adest in Templo Athenaeo et invenitur a Episcopo qui eam necare conatur; Virginis Shijima tamen Saoriam infantem servat et Piscium Cardinalem pugnat. Interim Shun adest in ianuis Sanctuarii et convenit cum Tenma; ambo decident se per Templa Duodecim transire ad Saoriam inveniundam.

Existentia simul tertii decimi Ophiuci Aesculapii Sancti Aurei patefit, qui tempore praeterito arrogans devenerat potestatis causa et exsulatus est a deis de Sanctuario. Aesculapius vult nunc Athenam mori et Sanctuarium delendum esse, sic caeteros Sanctos Aureos allegere incipit ut iuctim Athenam pugnent. Sancti plures Aurei adiuti fuerunt ab Aesculapio et nunc ei debent multa; Aesculapius credit debitorum causa caeteros Sanctos Aureos cum eodem contra Anthenam staturos esse.

Saint Seiya: The Lost Canvas - Hades Mythology[recensere | fontem recensere]

Logotypus de The Lost Canvas

Saint Seiya: The Lost Canvas - Hades Mythology (Iaponice 聖闘士星矢THE LOST CANVAS 冥王神話 Seinto Seiya Za Rosuto Kyanbasu Meiō Shinwa, "Saint Seiya: Charta Perdita - Mythologia Hadis") est manga derivata e opera originale a Shioria Teshirogi picta primum divulgata Weekly Shōnen Champion libello a die 24 Augusti anni 2006 ad diem 6 Aprilis anni 2011; deinde TMS Entertainment fecit anime 26 capitulis a die 24 Iunii anni 2009 ad diem 20 Iulii anni 2011. Opera narrat fabulam de bello sancto saeculi XVIII.

In fabula, Tenma et fratres Alone Sashaque sunt liberi orbi oppido Italico habitantes. Repente Sagitarii Sisyphus Sanctus Aureus invenit Sasham incarnationem Athenam esse et ipsam ducat in Sanctuario. Deinde Tenma cum Librae Dohko Sancto Aureo convenit, et quoque in Sanctuario iit ad sanctum fiendum, et Alone eligitur vasculum deo Hadi a deis geminis Thanato Hypnoque quoniam ei est anima purissima in toto orbe. Brevi post tempore, Tenma factus est Pegasi Sanctus Aeneus et reperit Sasham Athenam esse. Altera parte, Alone - qui pictor est - reperit omnia ab ipso picta moriuntur, et persuadetur a deis geminis mortem salutem esse solam, sic locum Hadis occupat et copiis praeest.

In bello inter Sanctos Spectraque, Tenma et Sasha contra Alonem pugnant, qui Chartam Perditam pingere incipit quae est pictura magna in caelo cuius propositum est viventia omnia necare. Alone nondum plene possesso ab Hade, Pandora cum Hypno Thanatoque copiis praesunt Spectrorum. Tamen, deis geminis inclusis in capsulis ab episcopo Sage et Arae Hakureio Sancto Argenteo, Alone invitat caeteros Sanctos in Templis Nefandis, quae sunt templa custodita a Spectris deceptoribus Hadi ad Chartam Perditam defendendam. Cum sancti per Templa itinerarentur, reperitur quod Alone non possidetur ab Hade potestate dei pro propositis suis utens. Etiam Tenmae parentes Mephistophelis Youma Bubonisque Partita adsunt ut Pegasi Vestis Aenea mutet in Veste Diva cosmo Tenmae excitato summo gradu, sic reincarnationes eius pugnare deos caeteros deasque poterit ad Athenam adiuvandam.

Proeliis post nonnullis, Tenma Alonem pugnat et vincit, Chartam Perditam delens. Finaliter Hades plene possidet Alonem et conatur Sasham necare, sed animae sanctorum occisorum eum expellent in Templo Nefando postremo et Tenma, Sasha Aloneque decident se eum sequi ad Hadem vincendum. Duo tantum sancti supersunt: Librae Dohkus qui sigillum super Hadem Spectraque inviset, et Arietis Shion qui episcopus novus fiet ad Sanctuarium parandum bello futuro.

Saint Seiya Ω[recensere | fontem recensere]

Saint Seiya Ω (Iaponice 聖闘士星矢Ω[セイントセイヤオメガ] Seinto Seiya Omega) est anime a Toei Animation derivatum de opera originali. Factum est in commemoratione vicesimi quinti anniversarii negotii, et divulgatum a die 1 Aprilis anni 2012 ad diem 30 Martii anni 2014. Fabula narrat de Pegasi Koga Sancto Aeneo et caeteris Sanctis Aeneis novae aetatis.

Annis post 25, Saori est adhuc in Tellure ad orbem protegendum contra deos qui mundum aggressi sunt. Koga exercet ad Sanctum fiendum sub Ophiuci Shaina. Subito Mars deus belli cum militibus eius Martianis (Iaponice 火星士[マーシアン] Mashiansu) appellatis adest et Saoriam rapit ut energia eius utatur ad Martem planetam in Tellure nova mutandum, Sanctuarium capiens et Sanctos Argenteos Aureosque mentiens. Koga sic decidet se sociare cum aliis Sanctis Aeneis qui exercent in Palaestra: Leonis Minoris Soma, Aquilae Yuna, Draconis Ryuhus et Lupi Harutus. Brevi post tempore reperiunt puellam cuius nomen est Aria votatam esse a Marte ad Athenam novae aetatis fiendam. Sancti Aenei debent tandem per Templa Duodecim transire ut Saoriam servent antequam moriatur. Marte victo, Koga capitur ab Abzu deo obscuritatis qui adsunt ad omnia delenda, sed Sagitarii Seiya adiuvat Kogam liberari a potestate Abzus, et coniunctione cosmorum caeterorum Sanctorum Aeneorum Koga deum obscuritatis vincit.

Postquam Abzu victus est, Pallas dea caritatis adest sub forma puellae in Tellure quia vult homines delendos esse ut Athena soli ei esset amanda, et custodita a militibus Pallasitibus (Iaponice 刻闘士 parasaito, recte "Milites Temporales") appellatis. Saori iubet Sagitarii Seiyam Pallam necare, sed Seiya negat quoniam non vult puellam damnatam esse, plus non decorum habetur ab ipso. Sic, Saori iubet Kogam congredi cum caeteris Sanctis qui per totum orbem dispergunt ad Pallae copias pugnandas. Reperitur tandem quod omnia parata sunt a Saturno deo temporis qui adest in principio sub persona Equlei Subarus et vult super homines gubernare ad ordinem statuendum quia omnia damnantur ab eis. Finaliter, Koga facit Saturnum reperire quod homines possint miracula facere si sic volunt, et meminisse vitam eius sub persona Subarus; ergo, Saturnus decidet se noniam Tellurem gubernare.

Saint Seiya: Saintia Sho[recensere | fontem recensere]

Saint Seiya: Saintia Sho (Iaponice 聖闘士星矢・セインティア翔 Seinto Seiya - Seintia Shō) est manga picta a Chimakia Kuori, et nunc divulgatur Champion Red libello a die 13 Augusti anno 2013. Anime interretiale quoque factum est et divulgatum die 10 Decembris anno 2018 decem capitulis.

Fabula narrat de puella Shokoa nominata, quae tempore praeterito redepmta est a Sancto Aureo. Nunc Shoko sororem quae evanuit abhinc quinque annos quaerit, et sic apud Graad Organizationem adest ad auxilium rogandum ducissae Saoriae Kido quia Kyoko accepta est ab ipsa organizatione. Subito, daemonium malum aggreditur Shokoam sed defenditur a Kyoko sorore quae facta est Saintia Equulei. Reperitur Saintias esse Sanctas speciales cuius munus est Athenam sub persona Saoriae hodierna defendere, et daemonium ad milites deae Eridos Dryades (Iaponice 邪精霊 Doriādo) appellatos pertinere, cuius armaturae Folia (Iaponice 邪霊衣[リーフ] Rīfu, recte "Amictum Spirituale Malignum"); Sancti corrupti etiam in copiis Eridos sunt, cuius nomen in opera Phantasmata (Iaponice 邪霊士[ゴースト] Gōsuto, recte "Milites Spirituales Maligni"). Shoko votata est vasculum Eridos, sed Kyoko capitur in loco eius ad sororem servandam; Saori sic promittit se Kyokoam recuperare Shokoque decidet se Saintiam fieri.

Sanctuarium simul capitur a Geminorum Saga Sancto Aureo sub persona Episcopi et vult Saoriam necari ad mundum universum capiendum.

Mythologia in Saint Seiya[recensere | fontem recensere]

Nonnulli di e mythologia Graeca adsunt in Saint Seiya, v.g. Athena (nona a laeva, casside strigeque), Posidon (octavus a laeva, tridente), Artemis (undecima a laeva, arcu pharetraque), Apollo (duodecimus a laeva, cithara) ac Ares seu Mars (quartus a laeva, casside hastaque).

In Saint Seiya operis omnibus sunt commemorationes nonnullae de mythologia Graeca, ac mythologiis religionibusque caeteris, v.g. Buddhismus, Christianismus et mythologia Nordica.

De Buddhismo sunt nomina aliquarum personarum, v.g. Virginis Shaka et Pavonis Shiva. Syncretismus monstratur et religiosus et mythicus, et lectoribus opus est scientia prior de rebus tractatis: conlocutiones inter Shakam (nomen de deva "Shakra" derivatur) et Buddham, vel structura psychologica difficilis Sagae operas et classicam et derivatas perficiunt quoniam nonsolum merum bellum inter bonum malumque sed etiam propter futurum Telluris et imagine iustitiae de utra existimatione, narrat.

Parte tertia de Hade, magnopere subparte de Inferno, commemorationes fiunt nonnullae de Divina Comoedia a Dante Alagherio, v.g. ianua infernalis spem totam relicta esse iubans (Graece οποιοσ μπαινει εδω να παρατα καθε ελπιδα opoios bainei edo na parata cathe elpida, Iaponice ここに人る者 一切の希望を捨てよ Koko ni hitoru mono issai no kibō wo suteyo, Spes tota relinquenda est cuicumque intranti), et flumen Acheron quod est transeundum ad Infernum attingendum.

Receptio lectorum spectatorumque[recensere | fontem recensere]

Cosplayers Sanctorum Aeneorum Vestibus Divis.
Cosplayers Seiyae Hyogaeque versiones secundas Vestium Aenearum gerentes.

Saint Seiya fecit contributiones speciales evolitutioni culturae mangarum animumque Iaponicorum, et valentissima ac amplissima generis Doujinshi videtur cum Captain Tsubasa, sic creavit magnam subculturam evolutionantem in operis derivatis. Mangakae hodierni ut CLAMP grex[5], Tite Kubo[6], Yun Koga, Kouta Hirano ac Masashi Kishimoto aiunt se affecti esse operis Masami Kurumada, magnopere Saint Seiya. Prosperitas mangae Saint Seiya originalis demonstratur 28 voluminibus venditis intra annos 1986 et 1990 in Iaponia, et plus 25 deciens centenorum milium exemplorum[7].

In encyclopaedia The anime encyclopedia: a guide to Japanese animation since 1917 (Anglice: Encyclopaedia de anime: enchiridion de animatione Iaponica ab anno 1917), Ionathas Clements et Helena McCarthy fabulam difficilem celebrant, et Shingum Araki Michiamque Himeno imginibus magiam pro anime pelliculisque fecisse putant. Musica a Shigeyasu Yamauchi ac pausae capitulorum definita etiam laudata est[8]. Altera parte, Iason Thompson operam solum bellum esse dixit[9].

In Iaponia Saint Seiya opera originalis (anni 1986-1990) videtur una 25 operarum animatarum amplissimarum carissimarum in historia mangarum. Anno 1987 opera electa est optimum anime Anime Grand Prix libelli Iaponici Animage[10]. Anno sequente, Saint Seiya electum est suboptimum anime, victum pellicula Totoro Accola (Iaponice となりのトトロ, Tonari no Totoro)[11].

In Brasilia divulgatio operae mutavit formam animium spectandorum, progressionem propter anime faciens. Rebus publicis caeteris Americae Latinae ut Mexico, Argentina Venetiolaque Saint Seiya mercale propositum distributione magna crepundiorum a Bandai adduxit, etsi animationes Iaponicae ut Robotech ac Mazinger Z iam monstratae erant. Sic, versio Brasiliensis e versione Hispanica derivavit. Et manga et anime in Sinis, Hongcongo Taivaniaque etiam veneunt.

In Canadia Civitatibusque Foederatis opera non vicit prima divulgatione. Anno 2003 cum nomine Knights of the Zodiac (Anglice: Equites Zodiacales) solummodo spectatores in America Anglicana obtinuit, magnopere in Quebeco (Canadia) ac Visconsinia (Civitatibus Foederatis). Tamen, negotium DiC Entertainment fecit mutationes colossaeas in fabula musicaque, sequitores frustrans plures; ad hoc solvendum, DVD divulgati sunt fabula tota sine correptione nec mutationibus.

Fabulae derivate sunt e opera prima Saint Seiya mangae prosperitatis gratia, sed nullis prosperitas similis facta est.

Corruptiones contraversionesque[recensere | fontem recensere]

Cum Saint Seiya vinceret decennio anni 1990, corruptiones contraversionesque adfuerunt nonnullae argumenti gratia. Reprensio maxima de innumeris momentis vehementissimis tractat, impuberes affectans. Parentes nonnulli ac consociationes indicaverunt imagines improprias impuberibus, qui erant homines programma televisificum videntes. Dicebatur quoque quod "opera homophylophiliam citabat"[12]. Ex hoc, in Hispania Saint Seiya anime prohibitum est quoniam detractores viros androphilos multos monstratos esse indicabant, v.g. Andromedae Shun, Piscium Aphroditus ac Lacertae Mysti. Unum momentorum notissimorum de Shuno supra Hyogam incubante ad alterum de gelu exsolvendum spectabat, sed idem dissimillimum ipso in manga monstrato ubi Shun tantum iuxta Hyogam sedet. Secundum unum directorum, hoc momentum consulto permutatum est.

In America Latina, prima monstratio pelliculae Saint Seiya: Bellatores postremi belli sancti (Iaponice 聖闘士星矢 最終聖戦の戦士たち, Saint Seiya: Saishū seisen no senshi tachi), quae narrat bellum contra Satanam militesque eius Angelos Lapsos appellatos, corruptiones duas habuit[13]: altera mortem Sanctorum Aureorum ab Angelis Lapsis monstrat, altera Biblia ardentia Hyoga de identitate Satanae explicante.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Vásquez, I. (2019, 19 Ianuarii). Saint Seiya: hablemos de las marinas. In RPP Noticias [interreti]. Usuarium hic (Hispanice).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Masami Kurumada, auctor Saint Seiya mangae de vehementibus vicissitudinibus, pinxit imagines quattuor formae novae pelliculae Clash of the Titans a Ludovico Leterrier. "Clash of the Titans Posters by Saint Seiya's Kurumada Posted". Anime News Network.
  2. Saint Seiya ponitur sub categoria fabularum. "The Official Website for Knights of the Zodiac (Saint Seiya)". Viz Media.
  3. Kurumada plus nobilitatur Saint Seiya mangae de mythologia gratia. "Masami Kurumada Hints at New Ring ni Kakero Work". Anime News Network.
  4. Editores Saint Seiya official website (2017, 2 Septembris). ハリウッド脚本家と最新CGアニメでリメイク!! 車田正美原作 NETFLIXオリジナル聖闘士星矢(仮) NETFLIXで全世界配信決定. In Saint Seiya official website [interreti]. Usuarium hic.
  5. Pink, D. (2007, 22 Octobris). Japan, Ink: Inside the manga industrial complex [interreti]. Usuarium hic (Anglice).
  6. Aoki, D. (2018, 9 Ianuarii). Interview With Manga Artist Tite Kubo. In ThoughtCo [interreti]. Usuarium hic (Anglice).
  7. ComiPress (2007, 6 Maii). The Rise and Fall of Weekly Shonen Jump: A Look at the Circulation of Weekly Jump. In ComiPress [interreti]. Usuarium hic (Anglice).
  8. Clements, I. McCarthy, H. (2001). The anime encyclopedia: a guide to Japanese animation since 1917. Berkeley: Stone Bridge Press.
  9. Thompsom, I. (2010, 18 Novembris). Jason Thompson's House of 1000 Manga - Saint Seiya: Knights of the Zodiac. In Anime News Network [interreti]. Usuarium hic (Anglice).
  10. Editores Animage (1988, Iunio). «第10回アニメグランプリ[1988年6月号]» [interreti]. Extractum de versione servata die 20 Novembris anni 2012. Usuarium hic (Iaponice).
  11. Editores Animage (1989, Maio). «第11回アニメグランプリ[1989年5月号]» [interreti]. Extractum de versione servata die 13 Martii anni 2013. Usuarium hic (Iaponice).
  12. Plaza Torres, I. (2019, 5 Ianuarii). La histórica "polémica" de 'Caballeros del Zodiaco' y su "incitación a la homosexualidad". In Los replicantes [interreti]. Usuarium hic (Hispanice).
  13. Pars Bibliis ardentibus amissa est a divulgatoribus in Mexico. Usuarium hic (Hispanice).