Asgarthus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
In Edda Minore, Gylfes, rex Suecorum, ad Asgarthum it.

Asgarthus[1] (Nordice antique: Ásgarðr) est in mythologia Germanica sedes deorum (Ansorum), quae a sedibus hominum (Midgarthus) gigantumque (Utgarthus) separata est. Aliquando sedes deorum Asaheimus 'Domus Deorum' nominata est, velut unum ex novem mundis mythologiae Germanicae, et Asgarthus sedes deorum. Perinde Midgarthus aliquando hominum caput ab? hominum mundo Manaheimus habetur.

In mythologia Germanica, via unica ad Asgarthum per pontem Bifrastus vocatur. In Asgartho etiam exedra Valhalla nomine est, qua animae bellatorum cum Othino conveniunt usque ad tempus Ragnaraci, quando mundi deleantur a Loco deo gigantibusque.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!