Pontus (deus)

E Vicipaedia
Depictio Ponti in Museo Historiae Naturalis Constantiae

Pontus (Graece Πόντος 'mare') in mythologia Graeca fuit antiquus et praeolympicus deus marinus, unus ex protogenois,? filius Gaeae, quae apud Hesiodum eum sine coniunctione sexuali peperit.[1] Apud Hesiodum, Pontus non magis quam personificatio maris videtur, ho pontos 'via', qua Graecis Mare Mediterraneum significavit.[2] Cum matre Gaea, pater fuit Nerei (primus eorum qui Senex Marinus appellantur), Thaumantis (personificatio periculorum maris), Phorcydis? eiusque soror-sociae Cetonis, et Eurybiae, "Deae Fortis." Cum Thalassa dea marina, cuius nomen tantum 'mare' significat (quamquam ex radice praegraeca deducitur), fuit pater Telchinum et omnium rerum in mari vivarum.[1][3][4][5][6]

In Romana saeculi alterius sculptura, Pontus, se ex algis levans, gubernaculum navis dextra prehensit et se in proram inclinat. Coronam muralem gerens, Fortunam comitatur, cuius vestimenta ad laevam videntur. Ei una sunt patroni Tomis, portus in Mari Nigro in Moesia siti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Hugh G. Evelyn-White, The Homeric Hymns and Homerica with an English Translation (Londinii: William Heinemann Ltd., 1914).
  2. Pontus Euxinus erat ho pontos euxeinos 'mare quod advenas salutat'.
  3. Aaron J. Atsma, publisher Theoi Project: Pontus apud situm theoi.com (Propositum Theoi).
  4. Marian Rengel, Greek and Roman Mythology A to Z (Infobase Publishing, 2009, ISBN 1-60413-412-7, 9781604134124), p. 119.
  5. Mark P. O. Morford, Classical Mythology (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1999, ISBN 0-19-514338-8, 9780195143386), pp, 98, 103.
  6. Patricia Turner, Dictionary of Ancient Deities (Oxoniae: Oxford University Press, 2001, ISBN 0-19-514504-6, 9780195145045), p. 387.

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!