Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Divina Comoedia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Initium Divinae Comoediae
Monumentum Dantis in portico Cellarii Florentiae

Divina Comoedia (Italiane Divina Commedia) est carmen epicum a Dante Alagherio inter annos 1308 et 1321 scriptum. A multis primum magnum scriptum Italicum habetur, quia lingua Italica ab Dante impulsa est. Carmen imaginem philosophiae mediaevalis monstrat et in tria cantica (Infernum, Purgatorium, Paradisum) divisum est.

Divina Comeoedia descensionem ad infernum, transitum per purgatorium ac ascensum ad paradisum et coniunctionem cum Deo narrat. Dantes Allegoriam itineris spiritualis ad Deum faciens theologia philosophiaque Christianis utitur, magnopere Summa Theologiae a Thoma Aquinati. Deinde Divina Comoedia et Summa in verso appellata est.

Titulus primus Comedìa modo erat, sed postea Iohannes Boccacius adiectivum divina addidit, quod Divina primum apparet in titulo editionis Ludovici Dolce, humanistae Venetiani, a Gabriele Giolito Ferrariensi anno 1555 impressae.

De opere[recensere | fontem recensere]

Divina Comoedia divisa est in tria cantica, quae iterum sunt divisa in triginta tres cantus. Solum primum canticum habet triginta quattuor cantus, quorum primus est introductio ad totum opus.

Cantus quisque e 130 ad 150 versibus constat; versus ex undecim syllabis constituuntur. Primus agens est Dantes, qui etiam narrator est: is narrat extraordinarium iter, quod ei per specialem gratiam donatum est, ut salvationem sibi pararet et humanitatem in rectam viam rursus ducere posset.

Viatoris dux est Vergilius poëta, qui eum per infernum et purgatorium comitatur; in summo purgatorii monte Vergilius relinquit Dantem, et Beatrix, mulier quam Dantes semper castissime amavit, eum per paradisum usque ad Deum ducit.

In itinere Dantes multos homines antiquos et contemporaneos videt, quibuscum loqui potest. Hoc modo intellegit, quare homines in peccata cadant, cur civitates odio et invidia plenae sint, et comprehendit avaritiam ecclesiae Christianae, quae animas non curat sed imperium persequitur.

Editio anno 1472 impressa, in palatio "Trinci" Fulginii servata

De argumento[recensere | fontem recensere]

Infernum[recensere | fontem recensere]

Dantes iter suum nocte diei Passionis Domini anno 1300 incipit, Nel mezzo del cammin di nostra vita (In media via vitae nostrae). Triginta quinque annos natus, medium tempus vitae e septuaginta annis a Bibliis statutis (Psalmus 90:10), in silva obscura perditus (effigies peccatorum), sub custodiam Minois a bestiis (leone, leopardo, lupa), quas vitare non potest, petitus ac viam rectam vel bonam (diritta via) ad salutem (quod significatus solis post montem est) nesciens. Dantem sese e vita sua ruere, et in locum profundum (basso loco), ubi sol tacet ('l sol tace), iactatum esse scientem Vergilius redimit. Deinde ambo iter per singulos circulos inferni incipiunt. Omnibus peccatis in inferno contrapassus poena adapta, quasi signum iustitiae poëticae est; verbi gratia, sortilegi capite inversa vadere debent, nihil praevidentes, sicut viventes semper conati sunt.

Denique Dantes medium infernum transgredit, ubi Lucifer triceps tres architraditores Iudam, Cassium, Brutum in oribus suis commolit.

Post iter trium dierum, mane Dominicae resurrectionis ad hemisphaerium australe pervenit, ubi mons purgationis exsurgit.

Purgatorium[recensere | fontem recensere]

Dantes montem purgatorium intuitur. Imaginem allegoricam pinxit Angelus Bronzino circa 1530.

Cato, propricida defensus, Danti et Virgilio aditum in praepurgatorium concedit. Deinde poeta dormiens ad portam purgatorii veri portatur. In septem gradibus illius septem peccata mortifera luuntur. Una ex primis personis, quas Dantes illic designavit, est Manfredus, rex Siciliae excommunicatus. In cantu vicesimo septimo, Dantes Paradisum terrestrem attingit; hic Virgilius eum laurea coronat et vale dicit. Postea Dantes in processione allegorica ecclesiae Beatricem aspicit, quae eam ad paenitentiam monet. In flumine Lethe (quod significat oblivionem) Dantes omnia peccata obliviscit, ut sit ad volatum in caelum paratus.[1]

Paradisus[recensere | fontem recensere]

Paradisus, canto 3: Dantes et Beatrix Piccardam et Constantiam Siciliensem alloquuntur. Opus tectorium pinxit Philippus Veit.

Ductus a Beatrice, nunc Dantes levitate mirabili in paradisum quasi mare lucens pervenit. Aedificium paradisi a Dante descriptum ad systema geocentricum Ptolemaei correspondet. Super septem sphaeras mobiles planetarum et octavam stellarum immobilis empyreum invenitur, in quo divinitas cum summis sanctis, prophetis, et patribus ecclesiae ad formam rosae mysticae collocatis habitat. Poeta animas corporibus terrestris carentes sicut fulgores lucis vidit. Sanctam Trinitatem, plenitudinem lucis, Danti demum praesentire conceditur.

Ultimus versus paradisi et comoediae est L'amor che muove il sole e l'altre stelle (Amor qui solem aliasque stellas movet).[2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herbert Frenzel (1996), "Dante Ailghieri, La Comedia," in: Walter Jens (ed.), Kindlers Neues Literatur Lexikon (Monaci: Kindler Verlag).
  2. Herbert Frenzel (1996), "Dante Ailghieri, La Comedia," in: Walter Jens (ed.), Kindlers Neues Literatur Lexikon (Monaci: Kindler Verlag).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dantem Alagherium spectant.