Allobroges

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fines Allobrogum.

Allobroges erant gens Gallica antiqua, quorum fines inter Rhodanum et Isaram usque ad Lemanum lacum patebant. ubi postea Delphinatus et Sabaudia fuerunt. Illis caput Vienna erat, alia urbs aliquanti momenti Genava[1].

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio Allobrogum apud Polybium invenitur, ubi de Hannibalico transitu Alpium scribebat[2]. A Gnaeo Domitio Ahenobarbo[3] et Quinto Fabio Maximo ob id ipsum Allobrogico cognominato subacti, Allobroges circa 120 a.C.n. pars provinciae Romanae Galliae Transalpinae tum institutae facti sunt. Non diuturne pacati sunt : nam Marcus Fonteius post praeturam (circa 75 a.C.n.) et Gaius Calpurnius Piso[4] post consulatum (66-65 a.C.n.) seditiones ibi oppresserunt. Cum Galli praetorem Fonteium repetundarum circa 70 a.C.n. Romae accusarunt, praecipuus accusator Allobrox quidam erat[5], Indutiomarus nomine. Quin etiam praetor Lentulus et alii coniurati legatis eorum, qui e civitate sua Romam venerant ut de aere alieno et publicanorum avaritia quererentur, frustra persuadere voluerunt ut Catilinae coniurationi sese coniungerent (tum litterae deprehensae et Ciceroni consuli traditae rem manifestam fecerunt[6]). Postremo Gaius Pomptinus pro praetore Allobrogum ducem Catugnatum multis asperisque pugnis domuit (62-61 a.C.n.) atque de eis triumphavit.

Contra bello Gallico ineunte Allobroges ab Helvetiis migrantibus vexati auxilium a Caesare petiverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. BG I,6.
  2. Hist. III.49-51 Cf. Titus Livius XXI.31.5
  3. Suet., Nero II.1. Periocha 61.
  4. Cicero, Ad Att. I,13,2.
  5. Tum Cicero orationem Pro Fonteio habuit. Utrum reus damnatus an absolutus sit difficile dictu : certe numquam consul factus est, sed Allobroges paucis post annis arma ceperunt quia dominationem Romanam non iam tolerabant.
  6. Cicero de div. I,21. Cat. III.5-6 et 22 et IV.4-5 et 12. Sallustius, Cat. 40-41 et 44-45. Plutarchus, Cicero 18.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Denarius apud Allobroges percussus (primo saec. a.C.n.).

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Amatus Boquet, Hannibal chez les Allobroges : 218 avant Jésus-Christ : la grande traversée des Alpes, Montmélian : la Fontaine de Siloé, 2009. ISBN 978-2-84206-419-8
  • Georgius Debombourg, Les Allobroges, Lugduni, 1866 Hic legere potes
  • I.-P. Jospin, Les Allobroges : Gaulois et Romains du Rhône aux Alpes : de l'indépendance à la période romaine (4e siècle av. J.-C.-2e siècle apr. J.-C. ) Infolio 2002. ISBN 2-88474-102-X
  • Ybe Van der Wielen, Monnayages Allobroges, Lausanne : Association des amis du Cabinet des médailles ; Genève : Société d'histoire et d'archéologie de Genève, 1999 ISBN 2-940094-04-7 [1]
  • Arnaldus Vigier, Dévôts et dédicants : intégration des élites dans la ciuitas des Allobroges sous le Haut-Empire , Vesontio, 2011. Hic legere potes