Lucius Cornelius Lentulus Crus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Cornelius Lentulus Crus (mortuus 48 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 49 a.C.n. cum Gaio Claudio Marcello gessit. Optimatium factioni favebat et bello civili Pompei fautor et Caesaris acerrimus inimicus fuit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Lucius patricia gente Corneliorum Lentulorum ortus erat.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • 61 a.C.n. Publium Clodium Pulchrum, tum quaestorem, incesti ob violata Bonae Deae sacra accusavit[1] ; qui tamen corruptis iudicibus et indignantibus (vel ridentibus) omnibus absolutus est.
  • 58 a.C.n. Praetor opem Ciceroni adversus Clodium ferre frustra conabatur.
  • 51 a.C.n. Quindecimviratum sacris faciundis petebat sed contra spem omnium Publius Dolabella ei praelatus est[2].
  • 49 a.C.n. Consul factus cum bellum civile incipiebat, a Caesare in Commentariis accusatur quod eos qui conditiones pacis proponere cupiebant in senatoriis deliberationibus mensis Ianuarii conviciis minisque a sententiis suis deterruerit[3].

Quid in bello civili gesserit[recensere | fontem recensere]

Mense Ianuario 49 a.C.n. simul cum Pompeio et collega in Campaniam Caesarianas legiones in Italiam inrumpentes effugit, antequam vere ineunte e Brundisio in Epirum cum plerisque senatoribus et magistratibus traiceret. Eo anno nomen Lentuli cum nomine collegae Marcelli (LENT MAR COS) in quattuor variis denariis[4] legitur, quorum primus in Sicilia percussus saepe dicitur[5] (nam trisceles insigne Siciliae erat), ubi fortasse consules brevi morati sunt[6] antequam in Epirum traicerent. Tres reliqui in Graecia vel in Asia cusi sunt[7] : etenim Pompeius consules in hanc provinciam miserat ad pecuniam militesque legendos (Lentulus Crus duas legiones ibi legit[8]). Nec Pompeiani Thessalonicae hiemantes ad annum 48 a.C.n. novos consules designarunt : Lentulus titulo mutato (proconsul, non iam consul dicebatur) eodem munere quo priore anno fungebatur, sed vera potentia penes Pompeium omnis erat[9]. Quamquam a Caesare temptatus incorruptus remansit[10]. Pharsaliae pugnae interfuit et post cladem Pompeium in fuga secutus est. A Rhodiis prohibitus ne insulam eorum adiret in Aegyptum pervenit ubi paulo post imperatorem suum trucidatus est[11].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic., Harusp. 37.
  2. Cic., Ad fam. VIII.4
  3. BC I,2. Cf Plutarchum, Caes. 30-31.
  4. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Claudia 7-10 = Cornelia 64-68 et Neria 1. Crawford, Roman Republican coinage, 441/1 et 445/1-3.
  5. Typi sunt : Caput alatum Medusae in triscelio positum, adpositis tribus spicis frumenti / Iuppiter stans fulmen et aquilam tenens. Triskelion tribus cruribus constat quod ad cognomen Lentuli alludere videtur. Nummus in Museo Britannico
  6. Non necessario : nam Sicilia fortasse tantum ad gloriosa facta maiorum Marcelli referri potest, in primis ad illum Marcellum qui Syracusas secundo bello Punico cepit, et triskelion ad cognomen Lentuli (Crus) adludere liquet (skêlos = crus)
  7. Typi hi erant : Caput Saturni / Aquila inter duo militaria signa. Nummus in Museo Britannico - Apollo / Iuppiter stans aquilam et fulmen tenens, altare et stella. Nummus in Museo Britannico - Iovis Pluvii herma / Statua Dianae Ephesiae Nummus
  8. BC III.4. Flavius Iosephus decretum Lentuli nobis servavit per quod rogante summo sacerdote Hyrcano Iudaeos Ephesios a militia immunes faciebat (Ant. Iud. XIV.225-227)
  9. Dio Cassius 41.43
  10. Velleius Paterculus II,51. Léonie Hayne (1996).
  11. BC III.104. Plutarchus, Pompeius 80.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Léonie Hayne, 'Caesar and Lentulus Crus', Acta Classica 1996(39) : 72-76. [1]


Antecessores:
Lucius Aemilius Lepidus Paullus et Gaius Claudius Marcellus
Consul
49 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Marcello
Successores:
Gaius Iulius Caesar II, Publius Servilius Isauricus I