Perusinum bellum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Lucii Antonii consulis in denario percusso anno 41 a.C.n. cum litteris L.ANTONIVS COS.

Perusinum bellum (41-40 a.C.n.) est bellum civile Romanorum in Italia gestum inter Lucium Antonium, fratrem triumviri Marci Antonii, tum consulem, adiuvante Fulvia eiusdem Marci Antonii uxore, et triumvirum Caesarem Octavianum. Quo tempore Marcus Antonius ab Italia longe aberat :nam cum Cleopatra in Aegypto hiemabat. Mox mense Februario anni 40 a.C.n. Lucius Perusiae circumvallatus ad deditionem fame coactus est. Qua de causa tantum bellum moverint incertum est : si Appiano historico credimus, Fulvia zelotypia Cleopatrae agitabatur et Lucius Antonius discussa iniusta triumvirum potentia veterem reipublicae formam restituere volebat. Certe Marci Antonii duces et legiones quae tum in Italia versabantur ad sese converterunt, non tamen ita ut acriter cum Octaviani exercitu confligerent. Nihilominus paulo post ad magnum civile bellum paene ventum est inter triumviros Octavianum et Marcum Antonium.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Itinera Octaviani ducum, Agrippae et Salvidieni qui Lucium Antonium Perusiae obsederunt.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Dominicus Briquel, "Le sacrifice humain attribué à Octave lors du siège de Pérouse", in Augusta Perusia : studi storici e archeologici sull'epoca del bellum Perusinum, Perugia : Pliniana, 2012 : 39-63.
  • Aemilius Gabba, "The Perusine War and Triumviral Italy", Harvard Studies in Classical Philology 1971 (75) : 139-160 [1]
    • "Lo svolgimento militare della guerra di Perugia (41-40 av. J.-C.)", Revue des études latines 1970(47bis) : 215-223.
  • Meyer Reinhold, "The Perusine war", Classical World: A Quarterly Journal on Antiquity 1932(26) : 180-182
  • IM Roddaz, "Lucius Antonius", Historia, 37, 1988, 317-346
  • Marta Sordi, "L'assedio di Perugia e l'assedio di Alesia, finzione litteraria o propaganda politica" in Decima miscellanea greca e romana Romae, 1986 : 173-183.
  • P. Wallmann, "Untersuchungen zu militärischen Problemen des Perusinischen Krieges" Talanta 1975(6) : 58-91 Hic legere potes