Fulvia (Marci Antonii uxor)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Fulvia

Nummus urbis Fulvianorum, i.e. Eumeniae, imaginem Fulviae monstrans

Fulvia, M. Fulvii Bambalionis et Semproniae filia, fuit uxor P. Clodii qui ex ea genuit filium P. Claudium Pulchrum (qui praetor principe Augusto meruerit) filiamque Claudiam. Clodio interfecto Fulvia C. Scribonio Curioni nupsit, qui in Africa bello civili occisus est (49 a.C.n.). M. Antonius eam tertiis nuptiis amborum duxit (circa 46 a.C.n.).

Fulvia in bello civili[recensere | fontem recensere]

Multi auctores antiqui ei aviditatem crudelitatemque exprobraverunt. Anno 44 a.C.n. maritum Brundisium comitata est et suppliciis militum cum Marcus Antonius legiones seditiosas decimaret ipsa adfuit[1]. Proscriptionum cum marito particeps fuisse dicitur atque nomina nonnulla ipsa ignaro Marco Antonio in tabulas addidisse. Horribile dictu narrant caput Ciceronis in sinu posuisse atque cum linguam ex ore traxisset eam acu qua capillos retinebat punxisse, iocos improbos et iurgia simul proferentem[2]. Quae tamen fortasse in maius aucta sunt a scriptoribus Octaviano faventibus et Marcum Antoniusm omni modo detrectare conantibus. Praeterea feminas potentiae avidas et res viriles adgredientes vituperare solebant. Certe anno 43 a.C.n. filiam suam, Clodiam, e primo marito genitam, in matrimonium Octaviano tradidit, velut pignus societatis inter Antonium et Caesarem tum initae et ab historicis triumviratus dictae[3].

Anno 41 a.C.n. sola in Italia cum liberis relicta, dum Antonius in Oriente apud Cleopatram moratur, Fulvia fratrem mariti Lucium Antonium, tum consulem ad bellum Perusinum ab historicis dictum contra Caesarem Octavianum stimulavit. Privata quoque simultatis causa movebatur, quia Octavianus (Augustus futurus) filiam Claudiam anno 43 a.C.n. in matrimonium quidem acceperat[4], mox tamen intactam matri remisit. Quapropter a Velleio Paterculo[5] femina nihil muliebre praeter corpus ferens dicta est. De qua placet praeclarum iudicium Plutarchi[6] referre, Fulviam eam feminam fuisse cui 'nec lana nec domus curae essent nec in privato viro dominari volebat sed imperatori imperare et ducem ducere'. Post deditionem Lucii vere 40 a.C.n. in Graeciam cum liberis e Brundisio effugit et paulo post Sicyone anno 40 a.C.n. mortua est[7]. Urbem Eumeniam Phrygiae Antonius ad honorem uxoris renominavit.

De prole Fulviae et Marci Antonii[recensere | fontem recensere]

Duos filios Marco Antonio peperit Fulvia qui a noverca Octavia educati sunt  : Marcum Antonium Antyllum qui post Alexandriam captam iussu Octaviani necatus est (30 a.C.n.), quia togam virilem iam sumpserat[8], et Iullus Antonius qui natu minor superfuit et consulatum ordinarium anno 10 a.C.n. gessit cum Africano Fabio Maximo. At anno 2 a.C.n. adulterii cum Iulia, filia Augusti, insimulatus morte adfectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 45.13.
  2. Dio Cassius 47.8. Appianus IV,124. Cf. Valerius Maximus IX.2.2
  3. Plut., Ant. 20.
  4. Dio Cassius 46.56. Suetonius, Aug. 82.
  5. II,74.
  6. Antonius 10 : οὐ ταλασίαν οὐδ' οἰκουρίαν φρονοῦν γύναιον οὐδ' ἀνδρὸς ἰδιώτου κρατεῖν ἀξιοῦν, ἀλλ' ἄρχοντος ἄρχειν καὶ στρατηγοῦντος στρατηγεῖν βουλόμενον...
  7. Appianus BC V,249-250. Plutarchus, Antonius 30
  8. Plutarchus, Antonius 71 et 81. Dio Cassius 51.6 et 15. Suetonius, Aug. 17.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • "Fulvia. 2" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849. Vol. 1, 2, 3) vol. 2 pp. 187-188
  • Charles L. Babcock, "The Early Career of Fulvia" in American Journal of Philology vol. 86 (1965) pp. 1-32
  • Ioanna Dareggi, "Sulle tracce di Fulvia, moglie del triumviro M. Antonio" in Augusta Perusia : studi storici e archeologici sull'epoca del bellum Perusinum, Perugia : Pliniana, 2012 : 107-115.
  • D. Delia, 'Fulvia reconsidered’ in Women's history and ancient history (cur. Sarah B. Pomeroy), Chapel Hill, 1991 : 197-217.
  • Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 405-408.
  • Robert Alexander Fischer, Fulvia und Octavia: Die beiden Ehefrauen des Marcus Antonius in den politischen Kämpfen der Umbruchszeit zwischen Republik und Principat. Berolini: Logos-Verlag, 1999. ISBN 3-89722-189-6
  • Geoffrey S. Sumi, "Power and Ritual: The Crowd at Clodius' Funeral" in Historia vol. 46 (1997) pp. 80-102