Gaius Pomptinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Pomptinus fuit rerum politicarum peritus Romae antiquae. Anno 63 a.C.n. praetor meruit; ille cum L. Flacco iuxta pontem Mulviam insidias die 3 Decembris 63 iussu Ciceronis fecit ut legatos Allobrogum coniuratosque nonnullos ceperit: sic Catilinae coniuratio in lucem venit. Idem postea propraetor provinciae Galliae Narbonensi praefuit Allobrogesque devicit.[1]

Triumphus[recensere | fontem recensere]

C. Pomptinus de Allobrogibus anno 54 tantum triumphum egit, adiuvantibus consule Appio Claudio et Ser. Galba praetore, qui cum eo illud bellum gesserat.[2]. Etiamtunc multi hunc triumphum vetare voluerunt, inter quos praetores Publius Servilius et Cato Minor nominantur : itaque caedes et rixae occurrerunt[3].

Notae[recensere | fontem recensere]