Gaius Claudius Marcellus (consul 49 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gaius Claudius Marcellus (consul 49 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. century BCE;
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Ancient Roman senator, consul
Munus: Politicus, military personnel

Familia

Genitores: Marcus Claudius Marcellus;

Gaius Claudius Marcellus (mortuus circa 48 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 49 a.C.n. cum Lucio Cornelio Lentulo Crure gessit. In bello civili Pompei fautor et Caesaris inimicus fuit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Gaius nobili Claudiorum Marcellorum gente ortus frater minor consulis anni 51 a.C.n., Marci Claudii Marcelli, et patruelis consulis anni 50 a.C.n., Gai Claudii Marcelli, erat[1].

Quid in bello civili gesserit[recensere | fontem recensere]

Mense Ianuario 49 a.C.n. simul cum Pompeio et collega in Campaniam Caesarianas legiones in Italiam inrumpentes effugit, antequam vere ineunte e Brundisio in Epirum cum plerisque senatoribus et magistratibus traiceret. Eo anno nomen Lentuli cum nomine collegae Marcelli (LENT MAR COS) in quattuor variis denariis[2] legitur, quorum primus in Sicilia percussus saepe dicitur[3] (nam trisceles insigne Siciliae erat), ubi fortasse consules brevi morati sunt[4] antequam in Epirum traicerent. Tres reliqui in Graecia vel Asia cusi sunt[5] : etenim Pompeius consules in hanc provinciam miserat ad pecuniam militesque legendos (Lentulus Crus duas legiones ibi legit[6]). Nec Pompeiani Thessalonicae hiemantes ad annum 48 a.C.n. novos consules designarunt : Marcellus titulo mutato (proconsul, non iam consul dicebatur) eodem munere quo priore anno fungebatur, sed vera potentia penes Pompeium omnis erat[7]. Tunc temporis Marcellus Rhodiorum navium classi in mari Hadriatico praeerat[8]. Nec quicquam de eo postea accepimus, unde circa id tempus obiisse vulgo colligitur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, Div. Iul. 29. Appianus, BC II.26.
  2. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Claudia 7-10 = Cornelia 64-68 et Neria 1. Crawford, Roman Republican coinage, 441/1 et 445/1-3.
  3. Typi sunt : Caput alatum Medusae in triscelio positum / Iuppiter stans fulmen et aquilam tenens. Triskelion tribus cruribus constat quod ad cognomen Lentuli alludere liquet.
  4. Non necessario : nam Sicilia ad gloriosa facta maiorum eius referri potest, in primis ad illum Marcellum qui Syracusas secundo bello Punico cepit. Triskelion ad cognomen collegae (Crus) adludere videtur (skêlos = crus) Nummus in Museo Britannico
  5. Typi hi erant : Caput Saturni / Aquila inter duo militaria signa. Nummus in Museo Britannico - Apollo / Iuppiter stans aquilam et fulmen tenens. Nummus in Museo Britannico - Iovis Pluvii herma / Statua Dianae Ephesiae Nummus
  6. BC III.4.
  7. Dio Cassius 41.43
  8. BC III,5.


Antecessores:
Lucius Aemilius Lepidus Paullus et Gaius Claudius Marcellus
Consul
49 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Lentulo Crure
Successores:
Gaius Iulius Caesar II, Publius Servilius Isauricus I