Latinitas bona

Lucius Antonius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effigies Lucii Antonii consulis in denario percusso anno 41 a.C.n.

In Republica Romana, Lucius Antonius (natus circa 80 a.C.n., mortuus post 41 a.C.n.) fuit fautor fratris sui triumviri Marci Antonii, Octaviani autem adversarius bello Perusino. Eo tempore cognomen Pietas sibi adrogavit ob excursus pro fratre factos;[1] quod cognomen tam in nummis[2] quam in inscriptionibus legitur. Consulatum anno 41 a.C.n. gessit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Gens Antonia plebeia sed nobilis. Lucius Antonius filius erat M. Antonii Cretici illius qui imperium infinitum adversus piratas 74 a.C.n. acceperat, nepos vero clarissimi oratoris Marci Antonii, consulis 99 a.C.n., quem Cicero multum admirabatur. Mater ei fuit Iulia, sobrina Gai Caesaris. Duos fratres maiores natu habuit : triumvirum Marcum, ac Gaium Antonium necnon sororem quae Publio Vatinio nupserat.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 50 a.C.n. Lucius quaestor in Asia fuit, 44 a.C.n. vero tribunus plebis Romae. Eodem anno fratres Marcus consul ac Gaius praetor fuere. Itaque, cum mense Iunio consules Marcus Antonius et Publius Dolabella legem agrariam tulerunt, Lucium praefecerunt collegio septemvirum, qui agrum publicum in Italia veteranis divisuri essent. 43 a.C.n. una cum fratre ad Mutinam pugnavit atque in Galliam Narbonensem fugit. Postea, victis inimicis, triumviris imperantibus, ad annum 41 a.C.n. consul factus est : nam illo tempore consules non iam in comitiis a populo eligebantur sed ab ipsis triumviris designabantur. Hunc consulatum ut celebraret Marcus Antonius denarios et aureos Ephesi eodem anno cudendos curavit[3], in quibus effigiem suam ex una parte et effigiem fratris Lucii ex altera posuit cum titulo L.ANTONIVS COS.

Triumphus Lucii Antonii[recensere | fontem recensere]

Die 1 Ianuarii 41 a.C.n. L. Antonius de populis Alpinis triumphavit; quem triumphum Dio Cassius curiose describit[4]. Adfirmat enim Fulviam a senatu triumphum Lucio impetrasse, etsi nihil tali honore dignum egisset ; quin etiam Antonium multum gloriatum esse quod eo ipso die quo consulatum inisset, ut olim Gaius Marius, triumpharet. Contra Appianus de illo triumpho silet.

De Bello Perusino[recensere | fontem recensere]

Tum Octaviani consiliis obstitit, qui post bellum Philippense agros saepe promissos veteranis dividendos curabat: Marco Antonio absente[5] quidem, sed Fulvia uxore Marci Antonii adhortante, seditionem movit, Antonianos veteranos concitando necnon agricolas qui per totam Italiam ex agris expellebantur. Quo consilio capiendo ancipitem viam ingressus erat quia contraria inter sese cupiebant possessores agrorum et avari veterani. A Praeneste ubi cum Fulvia confugerat exercitum ducens profectus, in urbem Romam fautoribus suis cinctus ingressus est, non repugnante Lepido[6], qui praesidio urbi erat. Ibi contione habita a populo impetravit ut bellum adversus Octavianum hostem publicum appellatum sibi mandaretur. Circa idem tempus denarios cudendos curavit quos ex una parte Marci fratris capite signavit, ex altera vero figura allegorica stantis Pietatis cum titulo PIETAS COS, quo titulo se ipsum designasse putatur. Ita militibus suis ceterisque in Italia manifestum facere volebat non sibi sed rerum fratris velut procuratorem quendam sese bellum gerere. Mox tamen Octavianus valido cum exercitu adversus eum iter fecit. Tum Lucius, dum sese in Galliam recipere conatur, Perusiae, in Etruria, inclusus ab Octaviano obsessus est. Duces autem, qui in Gallia Transpadana copiis Marci Antonii imperabant[7], propius accesserunt ad opem ferendam, non tamen ita ut, absente Marco Antonio, magno proelio cum Octaviano decertarent. Mense Februario 40 a.C.n. Perusini ad deditionem fame coacti sunt. Octavianus, quamquam in dediticios saevissime animadvertit, incolumem tamen Lucium Antonium apud sese retinuit nec Fulviam fugientem consequi conatus est, ne casus belli cum Marco Antonio oreretur. Paulo post Lucium in Hispaniam ad provinciam regendam specie honoris misit[8]. Sed nihil postea de Lucio accepimus: fortasse brevi mortuus est (Caesare occulte insidante?).

Quibus eventis ab historicis nomen "Perusinum bellum" inditum. Multa tamen hodieque non liquent, utrum consentiente Marco Antonio an sponte sua egerit Lucius[9] ? num timuit ne Antoniani veterani Octavianis posthaberentur ? vel ne Octavianus nimium favorem apud veteranos oblito Marco Antonio sibi pararet atque liberalitatis fructum solus caperet ? an invidia Octaviani apud rura incolentes uti voluit ad summum imperium fratri suo comparandum? an triumvirorum imperium tollere et veterem rempublicam restituere voluit, ut apud historicum Appianum legimus[10] ? Ne Manium quidem illum compertum habemus qui fuerit quamquam eum Lucio Antonio suasorem et instigatorem huius belli fuisse passim adfirmat Appianus.

De historicorum iudicio[recensere | fontem recensere]

Plerique historici antiqui, victoris Caesaris Augusti adsentatores, de Lucio Antonio maledixere atque eum vituperarunt, in primis Dio Cassius et Velleius Paterculus qui sic scribebat : L. Antonius consul, vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers...[11]. Solus Appianus traditionem Lucium Antonium extollentem sequitur, tamquam virum fortem, constantem, generosis consiliis. Quin etiam Alexandrinus historicus duas dignitatis plenas orationes ad Octavianum in ore victi consulis ponebat.

Item ut Dio Cassius Lucium consulem ostendebat Fulviae libidinibus velut inservientem, sic apud Appianum Marci Antonii uxor minores partes agebat atque Lucius spe sibi cum Fulvia non communi motus ipse bellum suscipiebat. Ita ultimus reipublicae Romanae verus consul dici potest, qui legiones legebat et bellum suo arbitrio gerebat postquam a populo iussum erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, Historia Romana 48.5
  2. De nummis L. Antonii vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia n°43-49.
  3. Crawford 517/5. E. Babelon, Antonia 47-49.
  4. Cassius Dio, Historia Romana 48.4
  5. Marcus Antonius in Orientem profectus erat, provinciarum ordinandarum causa quae nuper, Bruto Cassioque victis, reciperatae erant.
  6. Dio Cassius XLVIII,13,4.
  7. Id est L. Munatius Plancus, G. Asinius Pollio et Publius Ventidius Bassus.
  8. Appianus BC V,229-230.
  9. Appianus BC V,83 et 112 et 120 et 131.
  10. Qui in ore Lucii longam orationem ad Octavianum posuit, causas cur bellum moverit explicantem (BC V,179-187 et ibid. iam 118 et iterum 226-228)
  11. II,74

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Aemilius Gabba, "The Perusine War and Triumviral Italy", Harvard Studies in Classical Philology 1971 (75) : 139-160 [1]
    • "Lo svolgimento militare della guerra di Perugia (41-40 av. J.-C.)", Revue des études latines 1970(47bis) : 215-223.
  • IM Roddaz, "Lucius Antonius", Historia, 37, 1988, 317-346
  • "Antonius (14)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849. Vol. 1, 2, 3) vol. 1 pp. 216-217