Ostrea edulis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ostrea edulis 01.jpg
Ostrea edulis: testa intus extusque visa

Classis : Bivalvia 
Ordo : Ostreoida 
Subordo : Ostreina 
Familia : Ostreidae 
Genus : Ostrea 
Species : O. edulis 
Linnaeus, 1758
   

Ostrea edulis, Latinitate classica ostrea seu rarius ostreum (Graece ὄστρεον, ὄστρειον),[1] est illa species bivalvium generis Ostreae quae olim fere ubique in litoribus Europae reperta multis locis culta est. Ibidem hodie species Magallana gigas introducta est. Ostrea edulis in variis partibus Europae rursus introducta, recentius viget. Ad litora multarum Europae civitatum colitur, insuper in Tunesia, Maroco, Namibia, Africa Australi necnon Cenomannica. O. edulium cultarum anno 2015 2 872 000 chiliogrammata venditata sunt, pretio $19 363 000.[2]

Aenigma ostrei: liber Exoniensis (saeculo XI exscriptus) f. 127r
Prandium e cibo marino compositum ab Iacobo van Es[nl] medio saeculo XVII pictum (Museum Bellarum Artium Nanceiense)
Ostreae edules cum limone, capsico, prunis et Campanico ad comedendum oblatae. Tabula Ioannis Gulielmi Preyer anni 1857

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam aevo praehistorico ostreae huius speciei ad litora Mediterranea et Europaea ab hominibus quaerebantur. Graeci Romanique ostreas saepe cruda, saepe et cocta comederunt: ita de nutrimento Galenus saeculo II exeunte "ostrea inter alia testacea" ait "carnem habent mollissimam ... alvum valentius subducunt, corpus autem imbecillius nutriunt"; at quamquam alia ostracoderma "omnia elixantur, ostrea vero citra elixationem mandunt[ur]; quidam autem etiam in sartagine frigunt".[3]

Geographia ostrearia antiqua[recensere | fontem recensere]

Sub monarchiis Hellenisticis Romanoque gastronomi assidui ostreas harum regionum fere omnium degustare potuerunt: ita aestimatio ostrearum nonnumquam in fontibus Graecis et Romanis descripta est. Xenocrates diaeteticus saeculo I p.C.n., facultatibus ostrearum diaeteticis expositis, ostrea optima e talibus explorationibus reperta sic enumeravit:

Ὄστρεα τὰ πελάγια σπάνια καὶ ἀχρεῖα διὰ τὸ μὴ θεωρεῖσθαι ὑφ' ἡλίου ... διὸ κάλλιστα κατὰ τὰς ἐκβολὰς τοῦ Νείλου ἐν Αἰγύπτῳ. Καὶ ἐν Ἐφέσῳ κατὰ τὴν εἰσβολὴν τοῦ Καϋστρίου εἰς καταβόλους ... πάλιν κατὰ Βρεντέσιον, Ταρακῶνα, Ναρβῶνα, Δικαιαρχείαν ἐν Λουκρίνῳ λάκκῳ, Χελιδονίας, Λευκάδα, Ἄκτιον, Λιβυκοὺς κόλπους

("Ostrea pelagica tenues et sine nutrimento quia sole non videntur ... ergo pulcherrima ad ostia Nili reperiuntur Ephesique in aditu Caystri ... Brundisii etiam, Tarracone, Narbone, Dicaearchiae in lacu Lucrino, Chelidoniis, Leucade, Actii et in sinubus Libycis").[4] Plinius encyclopaedicus eodem aevo e relationibus Muciani ter consulis haec citavit:

sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Britannicis, suaviora Medulis, acriora Ephesiis, pleniora Iliciensibus, sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Circeiensibus: sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est.[5] "Variantur coloribus", addidit Plinius, fonte non citato, "rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Circeiis".[6]

Ausonius saeculo IV exeunte productius, sed praecipue de provinciis occidentalibus:

Sed mihi prae cunctis mitissima quae Medulorum
Educat oceanus, quae Burdigalensia nomen
Usque ad Caesareas tulit admiratio mensas ...
Proxima sint quaevis, sed longe proxima multo
Ex intervallo quae Massiliensia: portum
Quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentis
Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:
Vel quae Baianis pendent qui tantia pilis:
Santonico quae tecta salo: quae nota Genonis:
Aut Eborae mixtus pelago quae protegit amnis ...
Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti:
Et quae Pictonici legit accola litoris: et quae
Mira Caledonius nonnunquam detegit aestus.
Accedunt, quae fama recens Byzantia subter
Litora, et insana generata Propontidis acta,
Promoti celebrata ducis de nomine, laudat.[7]

E talibus citationibus pluribus, inter se haud dissonantibus, geographia classica Ostreae edulis reconstruitur in qua regiones, quae sequuntur, innotuunt:

Gustavus Caillebotte, Nature morte aux huîtres anno 1881 picta. Marie Berhaut, Caillebotte (Wilderstein Institute, 1994) no. 195
Ostreae edules Cancale in oppido Britanniae Minoris ad comedendum parantur

Cultura antiqua[recensere | fontem recensere]

Graeci antiqui ostreas viventes transvehebant, teste Aristotele, a Pyrrha in insula Lesbo ad Chium.[15] Ita transvectae semper florebant, dixit Plinius.[16] Ad usum Romanorum ostreae Brundisinae, per Appenninos transportatae, in lacu Lucrino saturabantur vel impinguebantur ("Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino" ait cliens, Martialis epigrammatistae persona).[17] Testimonia picta culturae ostrearum Romanae collegit R. T. Günther.[18]

Aliae in vivariis ostreariis colebantur, per exemplum Baiis.[7][19] Quas consuetudines Sergius Orata saeculo I a.C.n. primum invenisse "non gulae causa, sed avaritiae" dictus est.[20] Britannia nuper in statum provinciae Romanae reducta ostreae a Rutupiis missa Romae celebrabantur.[14] Coquus Apicius appellatus, tertius fortasse huius cognominis, in expeditione Mesopotamena iuxta imperatorem Traianum operam dans, methodum ostrearum crudarum a Syria ad exercitum transvehendarum primum invenisse dicitur.[21] Talis methodus in libro Apicius nuncupato, saeculo fere IV confecto, descripta est: "Ostrea ut diu durent: Vas ab aceto, aut ex aceto vasculum picitum laba, et ostrea compone."[22]

Aestimatio recentior[recensere | fontem recensere]

1674 T. Flatman Belly God 57 Your Wall fleet Oysters no man will prefer Before the juicy Grass-green Colchester

The English green oysters are the best that is known ("virides ostreae Anglicae optimae sunt umnium nobis cognitorum"), ait anno 1813 Ludovicus Eustathius Ude coquus Francicus in Anglia degens.[23]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus s.v. "ostrea".
  2. FAO Fisheries Yearbook 2015: Fishery and Aquaculture Statistics (2017) pp. 116-117
  3. Galenus, De alimentorum facultatibus vol. 6 p. 734 Kühn
  4. 4.00 4.01 4.02 4.03 4.04 4.05 4.06 4.07 4.08 4.09 4.10 #Xenocrates
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 5.4 5.5 5.6 5.7 5.8 #Plinius 32.62
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 #Plinius 32.60
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 7.7 7.8 7.9 Ausonius, Epistulae 3.18-40 (ed. Green [1991] pp. 194-195, 608-611); Ferdinand Gidon, "Sur la biogéographie de l'huître dans Ausone, huîtres du Calvados ou huîtres d'Eboura?" in Comptes rendus sommaires des séances de la Société de Biogéographie vol. 16 no. 132 (1939)
  8. Catullus, fragmenta 1.3-4
  9. Ennius, Hedyphagetica, post Archestratum fr. 7 ed. Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 92d
  10. Vergilius, Georgica 1.207
  11. Aenigma ostrei P. Louvre inv. 7733 verso: P. J. Parsons, "The Oyster" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 24 (1977) pp. 1-12 JSTOR, cf. Ostrearium genus
  12. Lucanus, Pharsalia 9.968
  13. Valerius Flaccus, Argonautica 1.456
  14. 14.0 14.1 14.2 14.3 Iuvenalis, Saturae 4.140; These oysters may have come from Whitstable or from Colchester: #Thompson (1947) p. 192
  15. Aristoteles, De generatione animalium 763 b 1
  16. #Plinius 32.61
  17. Martialis, Epigrammata 3.60
  18. #Günther (1897)
  19. Cassiodorus, Varia 9.6
  20. #Plinius 9.168-169
  21. Deipnosophistarum epitome 7d
  22. #Apicius 1.12 (Grocock et Grainger [2006] pp. 136-137)
  23. Louis Eustache Ude, The French Cook (Londinii, 1813) p. 359

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio
Praecepta culinaria
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ostrearium genus#Praecepta culinaria

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ostream edulem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Ostrea edulis" apud Vicispecies.