Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mollusca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tonicella-lineata.jpg
Tonicella lineata, polyplacophorum seu chiton, pars anterior ad dexteram

Cornu aspersum, coclea terrestris.

Mollusca sunt phylum animalium invertebratorum, cuius fere 85 000 exstant specierum. Maximum est phylum marinum, circiter 23 centesimas partes organismorum marinorum comprehendens, sed multa mollusca etiam aquas dulces terramque habitant. Valde inter se variant, non solum magnitudine et structura, sed etiam moribus et habitationibus. Phylum hodie dividitur in novem vel decem classes, quarum duae sunt omnino exstinctae. Mollusca cephalopoda, ut loligines et polypi, systema nervosum habent omnibus aliis invertebratis progressius, et Mesonychoteuthis hamiltoni maxima species invertebrata putatur. Gastropoda (cocleae et limaces) numero specierum sunt omnium molluscorum creberrima, 80 centesimas totius numeri componentia. Scientia molluscorum malacologia appellatur, ex Graeco μαλακός.

Mollusca amplexa sunt limaces, loligines, et octopoda, animalia invertebrata corpore molli fere in concha calcarea clauso, quae homines alimenta habent et quorum conchas ornatas magni aestimant.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Wikispecies-logo.svg Vide Mollusca apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mollusca spectant.
  • Mollusca, animaldiversity.ummz.umich.edu (Animal Diversity Web)
  • Mollusca, www.ucmp.berkeley.edu (Universitas Californiae Berkeleiae)