Ebora

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Reliquiae templi Romani

Ebora (-ŏ-)[1] (Lusitanice Évora) est urbs Lusitaniae, caput municipii districtusque homonymorum. Nunc Eborae 54 milia incolarum sunt.[2]

De origine nomineque[recensere | fontem recensere]

Eboram vel Eburam[1] vel Elburam a nonnullis opinatur saeculo vicesimo a.C.n. institutam esse.[3] Sed ab aliis opinatur saeculo octavo a.C.n. ab Eburonibus[4] institutam esse, qui etiam Ebura Brittium vel Eburobrittium circa Oppidum[5] etiamque Ebora Alcubae[6] forsit instituerunt. Anno 59 a.C.n abs Caesare Ebora Liberalitas Iulia vocatur.[7][8][9][10] Saeculuo primo a Plinio Ebora Cerealis vocatur.[11][12][13] Praeterea Ebora Augusta a Romanis aliquando vocabatur.[14][15][16]

Templum Romanum[recensere | fontem recensere]

Eborae situm templum Romanum est,[17][18][19] quo saeculo primo in foro aedificatum et consecratum cultu imperatorio est. Ex granito factum est, absque basibus capitulisque columnarum quae ex marmore factae sunt. Piscina imagines ostendens templum circumdabat. Podium longitudine circum 25 metra, latitudine 15 metra, et altitudine 3.5 metra erat. Proflictum saeculo quinto est. Post haec praesidium et macellum usque ad 1836 fuit. Quo anno aedificia apud latus septentrionale templi posita deleta sunt et cisternae aquae ductus primitivi repertae sunt. Anno 1863 deletio totius partis mediaevalis effata est, quae postmodo anno 1871 facta est. Saeculo septimo decimo ratio apparuit templum consecratum Dianae esse adfirmare. Nunc constat rationem hanc non perstare.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Dictionnaire Illustré Latin-Français. F. Gaffiot. Hachette. Paris [1][2]
  2. Anuário Estatístico da Região Alentejo - 2015 PDF, pag. 65 Instituto Nacional de Estatística.
  3. Évora: Origem Evolução de uma Cidade Medieval. Maria Domingas V. M. Simplício (Departamento de Geociências, Universidade de Évora). Revista da Faculdade de Letras, Universidade do Porto. Geografia. I série. Vol. XIX. Porto. 2003. Pp.365-372. PDF
  4. Monarchia Lusytana. Bernardo de Brito. Lisboa. 1690. Pag. 375 de Ebora vide. [3]
  5. Óbidos Dicionário de Toponímia. Porto Editora.
  6. Alcobaça Dicionário de Toponímia. Porto Editora.
  7. Liberalitas Iulia Infopédia. Porto Editora.
  8. A Classical Dictionary. Charles Anthon. New York. Published by Harper & Brothers. 1842. Pag. 459 de Ebora vide. [4]
  9. A Dictionary of Ancient Geography. Alexander Macbean. London. Printed for G. Robinson in Pater Noster-Row; and T. Cadell in the Strand. 1773. Lemmam Ebora quaere. [5]
  10. Évoraturismo
  11. Plinius. Naturalis Historia. III. 10
  12. Atlas geographus or, a complete system of geography, ancient and modern. Volume II. Printed by John Nutt. 1711. Pag. 1185 de Ebora vide. [6]
  13. Dictionarium universale latino-gallicum. Jean Boudot. Paris. 1745. Pag. 192 de Ebora vide. [7]
  14. O Arqueólogo Português 1.ª série. Volume XXX. Estudos lusitanos-romanos. Luís Chaves. 1956. Pag. 15 de Ebora vide. [8]
  15. «O último porto de Ulisses»: história, urbanismo e arte de Felicitas Iulia Olisipo. Maria Teresa Caetano. Edições Colibri / Instituto de História da Arte, Faculdade de Ciências Sociais e Humanas, Universidade Nova de Lisboa. 2007 Pag. 88 de Ebora vide. [9]
  16. Revista Municipal Ano II. N.º 10. 1941. Pag. 26 de Ebora vide. [10]
  17. Templo Romano de Évora Direção Geral do Património Cultural.
  18. Templum Romanum eborense Sistema de Informação para o Património Arquitectónico
  19. Templo Romano Câmara Municipal de Évora.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]