Pharsalia

E Vicipaedia
Pharsalia (editio anni 1592)

Pharsalia seu Bellum Civile est carmen epicum a Lucano scriptum, qui iussu Neronis anno 65 mortem sibi conscivit. Res belli civilis narrat quod ab anno 49 usque ad 45 a.C.n. saeviit. A Thoma Maio supplementum Pharsaliae libris septem compositum est, ubi facta usque ad mortem Caesaris anno 44 a.C.n. descripta sunt. Carmen suum nomen de Pharsali proelio capit, quo Iulius Caesar devicit Gnaeum Pompeium eiusque copias.

Contenta[recensere | fontem recensere]

Liber Primus: Poeta queritur quod Romani bellum civile gerant, omnesque fere res memorat quae hactenus bellum pepererunt. Caesar in Italia consistit prope Rubiconem flumen, quem "patriae trepidantis imago" apparens alloquitur, milites iubens arma deponere nec ius constitutum rumpere, quibus neglectis Caesar exercitum traducit, in Romam tendens. Monstra dira videntur, quibus cives turbati venturas clades provident.

Liber Secundus: Bellum civile Marianarum Sullanarumque partium memoratur. Cato minor, quamvis fatens bellum magnum esse nefas, suadet Bruto ut Pompeium sequatur. Caesar interea obsidione Brundisii Pompeium includit, at ille elapsus in Graeciam profugus tendit.

Liber Tertius: Pompeio navi vecto apparet Iulia, uxor eius mortua Caesarisque filia. Qui in Romam reversus magnaque praeda potitus in Hispaniam proficisci statuit, at priusquam illuc perveniat, Massiliam urbem obsidione claudit. Proelium navale initur, quo multum multa sanguinolenta referuntur, atque urbs capitur.

Liber Quartus: Res in Hispania a Caesaris exercitu bene geruntur. Pompeii milites per insidias unam Caesareae partis ratem capiunt, cuius dux Vulteius hortatur ipsos nautas se occidere, indignissimum ducens ab hostibus capi. Ita se fortunam in medium collocasse oculisque omnium videndos ut quam honestissimam mortem sibi consciscerent, laudemque Caesaris mererentur. Curio pro Caesare Africanum bellum gerit, sed rege Iuba occiditur.

Liber Quintus: Senatus profitetur Pompeio se potius quam Caesari fauturum. Appius ex oraculis Delphicis quaerit qualis sibi sors servetur, cui vates Phoebo instincta respondet illi soli datum esse omnes belli clades effugere ac quiete frui, nec verborum veram materiam comprehendit. Interea, Caesaris milites seditiosiores facti ipsius ducis minis sedantur. Dum parant mare transire, tempestate subito coorta prohibentur. Nocte igitur genita, Caesar, uno tantum paupere comitatus, temptat tempestatem vincere. Aciebus denique instructis oppositisque, Pompeius uxorem suam constituit Lesbon insulam mittere.

Liber Sextus: Fugantur Caesaris copiae pedemque referunt. Sextus Magni filius futura cupiens cognoscere invenit Erichthonem, quae dicitur Thessaliam incolere nec deos vereri omnique nefasto gaudere. Quae cuiusdam mortui animam in corpus revocat vetatque ad Erebum pergere, donec omnia profetur quae iubeat, promissum adiciens quietis aeternae. Quibus factis, cadaver cremat.

Liber Septimus: Militibus proelio studentibus, ipse Pompeius cunctatur, nec nisi Ciceronis sententia victus copias educit. Victore Caesare queritur Lucanus libertatem amissam.

Liber Octavus: Pompeius effugiens Lesbon pervenit. Constituit in Aegyptum tendere ubi auxilium petat, sed Ptolemaeus rex, metuens ne Caesari poenas dare cogatur, venienti insidiatur. Pompeius, quamvis doli haud ignarus, pergit solus. Securi percutitur ac cadaver in mare deicitur, quod fluctibus in litus volutum sepelitur.

Liber Nonus: Cato cum exercitu magnis itineribus per Africam procedit ut suas Iubae regis copiis coniungat. Caesar in Aegyptum adveniens accipit Pompeii caput, simulatque maerorem.

Liber Decimus: In Aegypto epulantur, Caesar a Cleopatra, Ptolemaei sorore, capitur. Pothinus, minister quidam, Caesari insidias struit, sed antequam consilium exsequatur, interficitur. Inde Ganymede Aegyptius quidam eum adoritur, et repugnante Caesare carmen abrumpitur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!