Magallana gigas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Naturalis Biodiversity Center - RMNH.MOL.320382 - Crassostrea gigas (Thunberg, 1793) - Ostreidae - Mollusc shell.jpeg
Magallana gigas (Naturalis Lugduni Batavorum)

Classis : Bivalvia 
Ordo : Ostreida 
Familia : Ostreidae 
Subfamilia : Crassostreinae 
Genus : Magallana 
Species : Magallana gigas 
(Thunberg, 1793)
   
Synonyma
* Crassostrea gigas (Thunberg, 1793)
  • Ostrea gigas Thunberg, 1793

Magallana gigas, saepe synonymo Crassostrea gigas nota, est conchylium familiae Ostreidarum ad litora maris Sinensis Orientalis et Iaponiae sponte gignens. Saepe ad omnium fere marium oras colitur, culturis aliorum specierum hebescentibus aut abruptis. Per mundum anno 2015 583 464 000 chiliogrammata venditata sunt, pretio $1 153 866 000.[1]

Ars coquinaria Iaponica: Magallanae gigantes Tokii in urbe inferuntur

In Iaponia haec species sponte gignit et iam diu culta est. Ibi Europaeani primum saeculo XVIII exeunte descripserunt.[2] Iaponenses has gigantes variis modis coquere solent.[3] Est una duarum specierum in arte coquinaria Iaponensi celebrium: altera est Magallana nippona.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Danica: Magallanae gigantes cum liquamine Tabasco in Dania inferuntur

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Helvetica: Magallanae gigantes cum lumia in Helvetia ad convivium paratae
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Magallanam gigantem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Crassostrea gigas" apud Vicispecies.