Actium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Actium (discretiva)

Proelium Actii anno 31 a.C.n.

Actium (Graece Ἄκτιον) est oppidum antiquum in Acarnania situm, id est parte maxime occidentali Graeciae continentis. Nomen dedit et Apollini Actio ibi venerato et promuntorio Actio sinum Ambracicum a meridie claudente[1] necnon illustri pugnae Actiacae.

Praeclarum est quod ibi die 2 Septembris 31 a.C.n. Marci Antonii copiae ab exercitu Gaii Iulii Caesaris Octaviani victae sunt. Qua de causa Augustus, ut Suetonius scribit, urbem Nicopolin in exadverso litore condidit et Actia, ludos quinquennales, instituit. Simul Actii Apollinis templum renovavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!